[119]
etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite1 nunc
discipuli aequitatem. dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab
istis duos servos in quaestionem. tu semper, T. Rosci, recusasti.
quaero abs te: 'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an
is te2 non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua
videbatur?' postulabant homines nobilissimi atque integerrimi
nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt talesque
a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non
aequum putaret. postulabant autem pro homine miserrimo atque
infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de
patris morte
quaereretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.