[60]
docui quod primum pollicitus sum, C.
Aquili, causam
omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia
debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset qua
re ad istam rationem perveniretur. attende nunc ex edicto
praetoris bona P. Quincti possideri nullo modo potuisse.
recita edictum. “qui fraudationis causa latitarit.”
non est is Quinctius; nisi si latitant qui ad negotium suum
relicto procuratore proficiscuntur. “cui heres non exstabit.”
ne is quidem. “qui exsili causa solum verterit.” * * * *
quo tempore existimas oportuisse, Naevi, absentem
Quinctium defendi aut quo modo? tum cum postulabas ut bona
possideres? nemo adfuit; neque enim quisquam divinare
poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id
recusare quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.