This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quo malo perterriti subito oppidani saxa, quam maxima possunt, vectibus promovent, praecipitataque muro in musculum devolvunt. ictum firmitas materiae sustinet, et quidquid incidit, fastigio musculi elabitur. [2] id ubi vident, mutant consilium; cupas taeda ac pice refertas incendunt easque de muro in musculum devolvunt. involutae labuntur, delapsae ab lateribus longuriis furcisque ab opere removentur. [3] interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt. musculus ex turri latericia a nostris telis tormentisque defenditur; hostes ex muro ac turribus submoventur; [4] non datur libera muri defendendi facultas. conpluribus iam lapidibus ex illa quae suberat turri subductis repentina ruina pars eius turris concidit, pars reliqua consequens procumbebat, cum hostes urbis direptione perterriti inermes cum infulis se porta foras universi proripiunt, ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.