This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Re cognita Domitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum magno proposito praemio cum litteris mittit, qui petant atque orent, ut sibi subveniat; Caesarem duobus exercitibus et locorum angustiis facile [2] intercludi posse frumentoque prohiberi. quod nisi fecerit, se cohortesque amplius xxx magnumque numerum senatorum atque equitum Romanorum in periculum esse [3] venturum. interim suos cohortatus tormenta in muris disponit certasque cuique partes ad custodiam urbis [4] attribuit; militibus in contione agros ex suis possessionibus pollicetur, quaterna in singulos iugera, et pro rata parte centurionibus evocatisque.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.