previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


MICIO. DEMEA.

Mi.

Parata a nobis sunt, ut dixi, Sostrata,

Ubi vis. Quisnam a me pepulit tam graviter fores?

De.

Hei mihi, quid faciam? quid again? quid clamem aut querar?

O coelum, O terra, O maria Neptuni!

Mi.
IIem tibi:

5Rescivit omnem rem; id nunc clamat scilicet:

Paratae lites; succurrendum est.

De.
Eccum adest

Communis corruptela nostrum liberum.

Mi.

Tandem reprime iracundiam, atque ad te redi.

De.

Repressi, redii: mitto maledicta omnia:

10Rem ipsam putemus: dictum hoc inter nos fuit,

Ex te adeo est ortum, ne tu curares meum,

Neve ego tuum? responde.

Mi.
Factum est; non nego.

De.

Cur nunc apud te potat? cur recipis meum?

Cur emis amicam Micio? Numqui minus

15Mihi idem ius aequum est esse quod mecum est tibi?

Quando ego tuum non euro, ne cura meum.

Mi.

Non aequum dicis; non; nam vetus verbum hoc quidem est;

Communia esse amicorum inter se omnia.

De.

Facete! nunc demum istaec nata oratio est.

Mi.

20Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea.

Principio, si id te mordet, sumtum filii

Quem faciunt, quaeso facito haec tecum cogites:

Tu illos duos olim pro re tollebas tua,

Quod satis putabas tua bona ambobus fore,

25Et me tum uxorem credidisti, scilicet,

Ducturuml: eandem illam rationein antiquam obtine:

Conserva, quaere, parce: fac quam plurimum

Illis relinquas: gloriam tu istam obtine.

Mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.

30De summa nihil decedet: quod hinc accesserit,

Id de luero putato esse omne. Haec si voles

In animo vere cogitare, Demea,

Et mihi, et tibi, et illis demseris molestiam.

De.

Mitto rem: consuetudinem ipsorum.

Mi.
Mane:

35Scio: istuc ibam. Multa in homine, Demea,

Signa insunt ex quibus coniectura facile fit,

Duo quum idem faciunt, saepe ut possis dicere,

Hoc licet impune facere huic, illi non licet;

Non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit:

40Quae ego illis inesse video, ut confidam fore

Ita ut volumus: video sapere, intelligere, in loco

Vereri, inter se amare: scires liberum

Ingenium atque animum; quovis illos tu die

Reducas. At enim metuas ne ab re sint tamen

45Omissiores paullo. O noster Demea,

Ad omnia alia aetate sapimus rectius:

Solum unum hoc vitium senectus affert hominibus;

Attentiores sumus ad rem omnes quam sat est:

Quod illos sat aetas acuet.

De.
Ne nimium modo

50Bonae tuae istae nos rationes, Micio,

Et tuus iste animus aequus, subvertant.

Mi
Tace:

Non fiet: mitte iam istaec: da te hodie mihi:

Exporge frontem.

De.
Scilicet, ita tempus fert;

Faciendum est: caeterum rus eras cum filio

55Cum primo lucu ibo hinc.

Mi.
Immo de note censeo;

Hodie modo hilaruni fac te.

De.
Et istam psaltriam

Una illuc mecum hinc abstraham.

Mi.
Pugnaveris.

Eo pacto prorsum illic alligaris filium:

Modo facito ut illam serves.

De.
Ego istuc videro:

60Atque illi favillae plena, funi, ac pollinis,

Coquendo sit faxo, et molendo: praeter haec

Meridie ipso faciam ut stipulam colligat:

Tam excoctam reddam atque atram quam carbo est.

Mi.
Placet:

Nunc mihi videre sapere; atque equidem filium

65Tum etiam si nolit cogam ut cum illa una cubet.

De.

Derides? fortunatus qui istoc animo sies.

Ego sentio--

Mi.
Ah, pergisne?

De.
Iam iam desino.

Mi.

I ergo intro, et cui rei est ei rei hunc sumamus diem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: