This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
CTESIPHO. SYRUS.
Ct.
Ain patrem hinc abisse rus?
Sy.
Iamdudum.
Ct.
Dic sodes.
Sy.
Apud villam est.
Nunc cum maxime operis aliquid facere credo.
Ct.
Utinam quidem,
Quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim,
Ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.
Sy.
5Ita fiat, et istoc si quid potis est rectius.
Ct.
Ita: nam hunc diem
Misere nimis cupio, ut coepi, perpetuum in laetitia degere:
Et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quia prope est:
Quod si abesset longius,
Prius nox oppressisset illic quam huc reverti posset iterum.
10Nunc ubi me illic non videbit iam huc recurret, sat scio.
Rogitabit me ubi fuerim; quem ego hodie toto non vidi die.
Quid dicam?
Sy.
Nihilne in mentem?
Ct.
Nunquam quicquam.
Sy.
Tanto nequior.
Cliens, amicus, hospes, nemo est vobis?
Ct.
Sunt: quid postea ?
Sy.
Hisce opera ut data sit.
Ct.
Quae non data sit? non potest fieri.
Sy.
Potest.
Ct.
15Interdiu: sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?
Sy.
Vah, quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari.
Quin tu otiosus es: ego illius sensum pulchre calleo.
Quum fervit maxime tam placidum quam ovem reddo.
Ct.
Quo modo?
Sy.
Laudarier te audit libenter: facio te apud illum Deum:
20Virtutes narro.
Ct.
Meas?
Sy.
Tuas: homini ilico laerim&8A cadunt
Quasi puero gaudio. Hem tibi autem.
Ct.
Quidnam est?
Sy.
Lupus in fabula.
Ct.
Pater est?
Sy.
Ipsus est.
Ct.
Syre, quid agimus?
Sy.
Fuge modo intro: ego videro.
Ct.
Si quid rogabit, nusquam tu me: audistin?
Sy.
Potin ut desinas?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.