previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


GETA. SOSTRATA. CANTHARA.

Ge.

Nunc illud est quod si omnes omnia sua consilia conferant,

Atque huic malo salutem quaerant, auxili nihil afferant,

Quod mihique heraeque filiaeque herili est. Vae misero mihi!

Tot res repente circumvallant, unde emergi non potest,

5Vis, egestas, iniustitia, solitudo, infamia.

Hocine saeclum? O scelera, O genera sacrilega, O hominem impium!

So.

Me miseram! quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam?

Ge.

Quem neque fides neque iusiurandum neque ilium misericordia

Repressit neque reflexit, neque quod partus instabat prope,

10Cui miserae indigne per vim vitium obtulerat.

So.
Non intelligo

Satis quae loquatur.

Ca.
Propius obsecro accedamus, Sostrata.

Ge.
Ah,

Me miserum! vix sum compos animi; ita ardeo iracundia.

Nihil est quod malim quam illam totam familiam mihi dari obviam,

Ut ego iram hanc in eos evomam omnem dum aegritudo haec est recens:

15Satis mihi id habeam supplici, dum illos ulciscar modo.

Seni animam primum extinguerem ipsi qui illud produxit scelus.

Tum autem Syrum impulsorem, vah, quibus ilium lacerarem modis!

Sublimem medium arriperem, et capite pronum in terram statuerem,

Ut cerebro dispergat viam.

20Adolescenti ipsi eriperem oculos; posthaec praecipitem darem;

Caeteros ruerem, agerem, raperem, tunderem, et prosternerem.

Sed cesso heram hoc malo impertiri propere?

So.
Revocemus. Geta.

Ge.

Hem, quisquis es, sine me.

So.
Ego sum Sostrata.

Ge.
Ubi ea est? te ipsam quaerito,

Te expecto: oppido opportune te obtulisti mihi obviam,

25Hera.

So.
Quid est? quid trepidas?

Ge.
Hei mihi!

So.
Quid festinas, mi Geta?

Animam recipe.

Ge.
Prorsus--

So.
Quid istuc prorsus ergo est.

Ge.
Periimus:

Actum est.

So.
Eloquere ergo, obsecro te, quid sit.

Ge.
Iam--

So.
Quid iam, Geta?

Ge.

Aeschinus--

So.
Quid is ergo?

Ge.
alienus est ab nostra familia.

So.
Hem,

Perii: quare?

Ge.
Amare occepit aliam.

So.
Vae miserae mihi!

Ge.

30Neque id occulte fert: ab lenone ipsus eripuit palam.

So.

Satin hoc certum est?

Ge.
Certum: hisce oculis egomet vidi, Sostrata.

So.
Ah,

Me miseram! quid credas iam? aut cui credas? Nostrumne Aeschinum;

Nostram vitam omnium, in quo nostrae spes omnesque opes sitae

Erant; qui sine hac iurabat se unum nunquam victurum diem;

35Qui se in sui gremio positurum puerum dicebat patris;

Ita obsecraturum ut liceret sibi hanc uxorem ducere?

Ge.

Hera, lacrimas mitte, ac potius quod ad hanc rem opus est porro consule;

Patiamurne, an narremus cuipiam?

Ca.
Au, mi homo, sanusne es?

An hoc proferendum tibi videtur usquam esse?

Ge.
Mihi quidem non placet.

Iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsa indicat.

Nunc si hoc palam proferimus ille infitias ibit, sat scio.

Tua fama et gnatae vita in dubium veniet. Tur si mraxime

Fateatur, quum amet aliam, non est utile hanc illi dari:

Quapropter quoquo pacto tacito est opus.

So.
Ah, minime gentium:

45Non faciam.

Ge.
Quid ages?

So.
Proferam.

Ge.
Hem, mea Sostrata, vide quam rem agas.

So.

Peiore res loco non potest esse quam in quo nunc sita est.

Primum indotata est: tum praeterea quae secunda ei dos erat

Periit: pro virgine dari nuptum non potest. Hoc reliquum est:

Si infitias ibit, testis mecum est annulus quem amiserat.

50Postremo, quando ego conscia mihi sum a me culpam esse hanc procul,

Neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta,

Experiar.

Ge.
Quid ista? accedo, ut melius dicas.

So.
Tu, quantum potes,

Abi, atque Hegioni cognato huius rem omnem narrato ordine;

Nam is nostro Simulo fuit summus, et nos coluit maxime.

Ge.

55Nam hercle alius nemo respicit nos.

So.
Propera tu, mea Canthara,

Curre: obstetricem arcesse, ut cum opus sit ne in mora nobis siet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: