This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
GETA.
Ego hominem callidiorem vidi neminem
Quam Phormionem: venio ad hominem ut dicerem
Argentum opus esse, et id quo pacto fieret:
Vixdum dimidium dixeram, intellexerat;
5Gaudebat; me laudabat; quaerebat senem;
Dis gratias agebat, tempus sibi dari
Ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus
Amicum sese quam Antiphoni: hominem ad forum
Iussi operiri; eo me esse adducturum senem.
10Sed eccum ipsum: quis est ulterior? atat, Phaedriae
Pater venit: sed quid pertimui autem, bellua?
An quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?
Commodius esse opinor duplici spe utier.
Petam hinc unde a primo institui: is si dat, sat est:
15Si ab eo nihil fiet, tum hunc adoriar hospitem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.