previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


GETA. ANTIPHO. PHAEDR1A.

Ge.

Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere repperis:

Ita nunc imparatum subito tanta te impendent mala,

Quae neque uti devitem scio, neque quo modo me inde extraham:

5Nam non potest celari nostra diutius iam audacia.

An.

Quidnam ille commotus venit?

Ge.

Tum temporis mihi punctum ad hanc rem est. Herus adest.

An.
Quid istuc mali est?

Ge.

Quod quum audierit, quod eius remedium inveniann iracundiae?

Loquarne? incendam: taceam? instigem: purgem me? laterem lavem.

Eheu me miserum: quum mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:

10Eius me miseret: ei nunc timeo: is nunc me retinet; nam absque eo esset,

Recte ego mihi vidissem, et senis essem ultus iracundiam:

Aliquid convasassem, atque hinc me protinam coniicerm in pedes.

An.

Quam hic fugam aut furtum parat?

Ge.

Sed ubi Antiphonem reperiam? aut qua quaerere insistam via?

Phi.

15Te nominat.

An.
Nescio quod magnum hoc nuntio exspecto malum.

Ph.

Ah, sanusne es?

Ge.
Domum ire pergam: ibi plurimum est.

Ph.

Revocemus hominem.

An.
Sta ilico.

Ge.
Hem,

Satis pro imperio, quisquis es.

An.
Geta.

Ge.
Ipse est quem volui obviam.

Ani.

Cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.

Ge.

20Faciam.

An.
Eloquere.

Ge.
Modo apud portum--

An.
Meumne?--

Ge.
Intellexti.

An.
Occidi.

Ge.
Hem.

An.

Quid agam?

Ph.
Quid ais?

Ge.
Huius patrem vidisse me, patruum tuum.

An.

Nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?

Quod si eo meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,

Nulla est mihi vita expetenda.

Ge.
Ergo istaec quum ita sint, Antipho,

25Tanto magis te advigilare aequum est. Fortes fortuna adiuvat.

An.

Non sum apud me.

Ge.
Atqui opus est nunc quummaxime ut sis, Antipho;

Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur

Commeruisse culpam.

Ph.
Hoc verum est.

An.
Non possum immutarier.

Ge.

Quid faceres, si gravius aliud tibi nunc faciendum foret?

An.

30Quum hoc non possum, illud minus possem.

Ge.
Hoc nihil est, Phaedria: ilicet.

Quid hic conterimus operam frustra? Quin abeo?

Ph.
Et quidem ego.

An.
Obsecro:

Quid si assimulo? satin est?

Ge.
Garris.

An.
Vultum contemplamini: hem,

Satin sic est?

Ge.
Non.

An.
Quid si sic?

Ge.
Propemodum.

An.
Quid si sic?

Ge.
Sat est.

Hem, istuc serva; et verbum verbo, par pari ut respondeas,

35Ne te iratus suis saevidicis dictis protelet.

An.
Scio.

Ge.

Vi coactum te esse invitum, lege, iudicio: tenes?

Sed quis hic est senex quem video in ultima platea?

An.
Ipsus est:

Non possum adesse.

Ge.
Ah, quid agis? quo abis, Antipho?

Mane, inquam.

An.
Egomet me novi et peccatum meumr:

40Vobis commendo Phanium et vitam meam.

Ph.

Geta, quid nunc fiet?

Ge.
Tu iam lites audies:

Ego plectar pendens, nisi quid me fefellerit.

Sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus

Id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria.

Ph.

45Aufer mihi "oportet:" quin tu quod faciam impera.

Ge.

Meministine olim ut fuerit vestra oratio

In re incipienda ad defendendam noxiam;

Iustam illam causam, facilem, vincibilem, optimam?

Ph.

Memini.

Ge.
Hem, nunc ipsa est opus ea, aut, si quid potest,

50Meliore et callidiore.

Ph.
Eiet sedulo.

Ge.

Nunc prior adito tu: ego in subsidiis hic ero

Succenturiatus, si quid deficias.

Ph.
Age.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: