This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
THAIS. PHAEDRIA. PARMENO.
Th.
Miseram me! vereor ne illud gravius Phaedria
Tulerit, neve aliorsum atque ego feci acceperit,
Quod heri intromissus non est.
Ph.
Totus Parmeno
Tremo horreoque postquam aspexi hanc.
Pa.
Bono animo es:
5Accede ad ignem hunc; iam calesces plus satis.
Th.
Quis hic loquitur? ehem, tune hic eras, mi Phaedria?
Quid hic stabas? cur non recta introibas?
Pa.
Caeterum
De exclusione verbum nullum.
Th.
Quid taces?
Ph.
Sane quia vero hae mihi patent semper fores,
10Aut quia sum apud te primus.
Th.
Missa istaec face.
Ph.
Quid missa? o Thais, Thais, utinam esset mihi
Pars aequa amoris tecum, ac pariter fieret,
Ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet,
Aut ego istuc abs te factum nihili penderem.
Th.
15Ne crucia te, obsecro, anime mi, mi Phaedria.
Non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam
Eo feci: sed ita erat res; faciundum fuit.
Pa.
Credo ut fit misera prae amore exclusti hunc foras.
Th.
Sicine ais Parmeno? age: sed huc qua gratia
20Te arcessi iussi ausculta.
Ph.
Fiat.
Th.
Dic mihi
Hoc primum, potin est hic tacere?
Pa.
Egone? optime.
Verum heus tu, hac lege tibi meam astringo fidem:
Quae vera audivi taceo et contineo optime;
Sin falsum aut vanum aut fictum est, continuo palam est;
25Plenus rimaraum sum; hac atque illac perfluo.
Proin tu, taceri si vis, vera dicito.
Th.
Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.
Pa.
Potest taceri hoc.
Th.
Ibi tum matri parvulam
Puellam dono quidam mercator dedit
30Ex Attica hine abreptam.
Ph.
Civemne?
Th.
Arbitror:
Certum non scimus: matris nomen et patris
Dicebat ipsa: patriam et signa caetera
Neque scibat, neque per aetatem etiam potuerat.
Mercator hoc addebat, e praedonibus
35Unde emerat se audisse abreptam e Sunio.
Mater ubi accepit, coepit studiose omnia
Docere, educare ita uti si esset filia.
Sororem plerique esse credebant meam.
Ego cum illo quicum tum uno rem habebam hospite
40Abii huc; qui mihi reliquit haec quae habeo omnia.
Pa.
Utrumque hoc falsum est: effluet.
Th.
Qui istuc?
Pa.
Quia
Neque tu uno eras contenta, neque solus dedit;
Nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.
Th.
Ita est: sed sine me pervenire quo volo.
45Interea miles qui me amare occeperat
In Cariam est profectus: te interea loci
Cognovi: tute scis postilla quam intumum
Habeam te, et mea consilia ut tibi credam omnia.
Ph.
Ne hoc quidem tacebit Parmeno.
Th.
Oh, dubiumne id est?
50Hoc agite amabo. Mater mea illic mortua est
Nuper. Eius frater aliquantum ad rem est avidior.
Is hanc ubi forma videt honesta virginem,
Et fidibus scire, pretium sperans ilico
Producit, vendit. Forte fortuna affuit
55Hic meus amicus: emit eam dono mihi,
Imprudens harum rerum ignarusque omnium.
Is venit: postquam sensit me tecum quoque
Rem habere, fingit causas ne det sedulo.
Ait, si fidem habeat se iri praepositum tibi
60Apud me, ac non id metuat, ne ubi acceperim
Sese relinquam, velle se illam mihi dare;
Verum id vereri: sed, ego quantum suspicor,
Ad virginem animum adiecit.
Ph.
Etiamne amplius?
Th.
Nihil; nam quaesivi. Nunc ego eam, mi Phaedria,
65Multae sunt causae quamobrem cupiam abducere:
Primum quod soror est dicta; praeterea ut suis
Restituam ac reddam: sola sum: habeo hic neminem
Neque amicum, neque cognatum; quamobrem, Phaedria,
Cupio aliquos parare amicos beneficio meo.
70Id amabo adiuta me, quo id fiat facilius.
Sine illum priores partes hosce aliquot dies
Apud me habere. Nihil respondes?
Ph.
Pessima,
Egon quicquam cum istis factis tibi respondeam?
Pa.
Eu noster! laudo: tandem perdoluit: vir es.
Ph.
75At ego nescibam quorsum tu ires: "Parvula
Hinc est abrepta; eduxit mater pro sua:
Soror est dicta: cupio abducere, ut reddam suis."
Nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique;
Ego excludor; ille recipitur: qua gratia?
80Nisi ilium plus amas quam me, et istam nunc times
Quae advecta est, ne illum talem praeripiat tibi.
Th.
Ego id timeo?
Ph.
Quid te ergo aliud sollicitat? cedo.
Num solus ille dona dat? nuncubi meam
Benignitatem sensisti in te claudier?
85Nonne ubi mihi dixti cupere te ex Aethiopia
Ancillulam relictis rebus omnibus
Quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,
Quia solae utuntur his reginae; repperi.
Heri minas viginti pro ambobus dedi:
90Tamen contemptus abs te haec habui in memoria:
Ob haec facta abs te spernor.
Th.
Quid istic Phaedria?
Quanquam illam cupio abducere, atque hac re arbitror
Id fieri posse maxime, verumtamen,
Potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.
Ph.
95Utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres,
"Potius quam te inimicum habeam." Si istuc crederem
Sincere dici quidvis possem perpeti.
Pa.
Labascit victus uno verbo quam cito!
Th.
Ego non ex animo misera dico? quam ioco
100Rem voluisti a me tandem quin perfeceris?
Ego impetrare nequeo hoc abs te, biduum
Saltem ut concedas solum?
Ph.
Siquidem biduum;
Verum ne fiant isti viginti dies.
Th.
Profecto non plus biduum, aut ----
Ph.
"Aut" nihil moror.
Th.
105Non fiet: hoc modo sine te exorem.
Ph.
Scilicet
Faciendum est quod vis.
Th.
Merito amo te.
Ph.
Bene facis.
Rus ibo: ibi hoc me macerabo biduum.
Ita facere certum est: mos gerendus est Thaidi.
Tu, Parmeno, huc fac illi adducantur.
Pa.
Maxime.
Ph.
110In hoc biduum Thais vale.
Th.
Mi Phaedria
Et tu; numquid vis aliud?
Ph.
Egone quid velim?
Cum milite isto praesens absens ut sies;
Noctes diesque me ames; me desideres;
Me somnies; me expectes; de me cogites;
115 Me speres; me te oblectes; mecum tota sis:
Meus fac sis postremo animus, quando ego sum tuus.
Th.
Me miseram! forsitan hic mihi parvam habeat fidem,
Atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.
Ego pol quae mihi sum conscia hoc certo scio,
120Neque me finxisse falsi quicquam, neque meo
Cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria:
Et quicquid huius feci causa virginis
Feci; nam me eius spero fratrem propemodum
Iam repperisse, adolescentem adeo nobilem:
125Et is hodie venturum ad me constituit domum.
Concedam hinc intro atque expectabo dum venit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.