This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
CLITIPHO. SOSTRATA. CHREMES.
Cl.
Si unquam ullum fuit tempus, mater, quum ego voluptati tibi
Fuerim, dictus filius tuus tua voluntate, obsecro,
Eius ut memineris, atque inopis nunc te miserescat mei:
Quod peto, et volo, parentes meos ut commonstres mihi.
So.
5Obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuum,
Alienum esse te.
Cl.
Sum.
So.
Miseram me! hoeine quaesisti, obsecro?
Ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoe natus es.
Et cave posthac, si me amas, unquam istuc verbium ex te audiam.
Ch.
At ego, si me metuis, mores cave in te esse istos sentiam.
Cl.
10Quos?
Ch.
Si scire vis, ego dicam: gerro, iners, fraus, heluo,
Ganeo, damnosus: crede, et nostrum te esse credito.
Cl.
Non sunt haec parentis dicta.
Ch.
Non si ex capite sis meo
Natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, ea causa magis
Patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri.
So.
15Di istaec prohibeant.
Ch.
Deos nescio: ego quod potero sedulo.
Quaeris id quod habes, parentes : quod abest non quaeris, patri
Quomodo obsequare, et ut serves quod labore invenerit.
Non mihi per fallacias adducere ante oculos --? Pudet
Dicere hac praesente verbum turpe: at te id nullo modo
20Puduit facere.
Cl.
Eheu, quam ego nunc totus displiceo mihi,
Quam pudet! neque quod principium inveniam ad placandum scio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.