This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Prologus
Poeta quum primum animum ad scribendum appulit,
Id sibi negoti credidit solum dari
Populo ut placerent quas fecisset fabulas.
Verum aliter evenire multo intelligit.
5Nam in prologis scribundis operam abutitur,
Non qui argumentum narret, sed qui malevoli
Veteris poetae maledictis respondeat.
Nunc quam rem vitio dent quaeso animum advortite.
Menander feeit Andriam et Perinthiam.
10Qui utramvis recte norit ambas noverit.
Non ita dissimili sunt argumento, sed tamen
Dissimili oratione sunt factae ac stilo.
Quae convenere in Andriam ex Perinthia
Fatetur transtulisse atque usum pro suis.
15Id isti vituperant factum; atque in eo disputant,
Contaminari non decere fabulas.
Faciuntne intelligendo ut nihil intelligant.
Qui quum hunc accusant Naevium, Plautum, Ennium
Accusant, quos hic noster auctores liabet:
20Quorum aemulari exoptat negligentiam
Potius, quam istorum obscuram diligentiam.
Dehinc ut quiescant porro moneo et desinant
Maledicere, malefacta ne noscant sua.
Favete, adeste aequo animo, et rem cognoscite,
25Ut pernoscatis, ecquid spei sit reliquum,
Posthac quas faciet de integro comoedias,
Spectandae an exigendae sint vobis prius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.