This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
MYSIS. DAVUS.
My.
Nihilne esse proprium cuiquam? Di vestram fidem:
Summum bonum esse herae putavi hunc Pamphilum,
Amicum, amatorem, virum in quovis loco
Paratum: verum ex eo nunc misera quem capit
5Dolorem! facile hic plus mali est, quam illic boni.
Sed Davus exit. Mi homo quid istuc obsecro est?
Quo portas puerum?
Da.
Mysis nunc opus est tua
Mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.
My.
Quidnam incepturus?
Da.
Accipe a me hunc ocius,
10Atque ante nostram ianuam appone.
My.
Obsecro
Humine?
Da.
Ex ara hinc sume verbenas tibi
Atque eas substerne.
My.
Quamobrem id tute non facis?
Da.
Quia si forte opus sit ad herum iurandum mihi
Non apposuisse ut liquido possim.
My.
Intelligo:
15Nova nunc religio in te istaec incessit cedo?
Da.
Move ocius te, ut quid agam porro intelligas.
Pro Iupiter.
My.
Quid est?
Da.
Sponsae pater intervenit.
Repudio quod consilium primum intenderam.
My.
Nescio quid narres.
Da.
Ego quoque hinc ab dextera
20Venire me assimulabo: tu ut subservias
Orationi ut quomque opus sit verbis vide.
My.
Ego quid agas nihil intelligo: sed si quid est
Quod mea opera opus sit vobis, aut tu plus vides,
Manebo, ne quod vestrum remorer commodum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.