previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Charmides

Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror,

quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;

nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret.

Callicles

Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter,

5non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror.

nam beneficium, homini proprium quod datur, † prosumpserit,

quod datum utendumst, id repetundi copiast quando velit.

Charm.

Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis,

eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam.

Call.

10Lysiteli quidem Philtonis filio.

Lys.
Enim me nominat.

Charm.

Familiam optumam occupavit.

Lys.
Quid ego cesso hos conloqui?

sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui.

Ch.

Vah.

Call.
Quid est?

Ch.
Oblitus intus dudum tibi sum dicere:

modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam,

15nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum

meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo;

quem ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius.

sed quid rides?

Call.
Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi

ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius

20tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet

neu qui rem ipsam posset intellegere, et thensaurum tuom

me esse penes, atque eum a me lege populi patrium posceret.

Charm.

Scite edepol.

Call.
Megaronides communis hoc meus et tuos

benevolens commentust.

Charm.
Quin conlaudo consilium et probo.

Lys.

25Quid ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere,

solus sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar.

Ch.

Quis hic est, qui huc ad nos incedit?

L.
Charmidem socerum suom

Lysiteles salutat.

Charm.
Di dent tibi, Lysiteles, quae velis.

Call.

Non ego sum salute dignus?

Lys.
Immo salve, Callicles;

30hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost.

Call.

Deos volo consilia vostra vobis recte vortere.

Charm.

Filiam meam tíbi desponsam esse audio.

Lys.
Nisi tu nevis.

Ch.

Immo haud nolo.

L.
Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi?

Charm.

Spondeo, et mille auri Philippum dotis.

Lys.
Dotem nil moror.

Charm.

35Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi.

postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres.

Call.

Ius hic orat.

Lys.
Impetrabit te advocato atque arbitro.

istac lege filiam tuam spónden mi uxorem dari?

Ch.

Spondeo.

C.
Et ego spondeo ídem hoc.

L.
Oh salvete, adfines mei.

Charm.

40Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui.

Lys.

Quid ego feci?

Charm.
Meum corrumpi quia perpessu's filium.

Lys.

Si id mea voluntate factumst, est quod mihi suscenseas.

sed sine me hoc aps te impetrare quod volo.

Ch.
Quid id est?

L.
Scies.

si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia.

45quid quassas caput?

Ch.
Cruciatur cor mi, et metuo.

L.
Quidnam id est?

Charm.

Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi

denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes.

non gravabor. faciam ita ut vis.

Lys.
Probus es. eo, ut illum evocem.

Charm.

Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet.

Lys.

50Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist,

foras evocate: ita subitost propere quod eum conventum volo.

Lesbonicvs

Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit subito foras?

Lys.

Benevolens tuos atque amicus.

Lesb.
Satine salve? dic mihi.

Lys.

Recte. tuom patrem rediisse salvom peregre gaudeo.

Le.

55Quis id ait?

Ly.
Ego.

Le.
Tun vidisti?

Ly.
Et tute item videas licet.

Lesb.

O pater, pater mi, salve.

Charm.
Salve multum, gnate mi.

Lesb.

Si quid tibi, pater, laboris

Charm.
Nihil evenit, ne time:

bene re gesta salvos redeosi tu modo frugi esse vis.

haec tibi pactast Callicli huius filia.

Lesb.
Ego ducam, pater,

60et eam et si quam aliam iubebis.

Charm.
Quamquam tibi suscensui,

miseria una uni quidem hominist adfatim.

Call.
Immo huic parumst,

nam si pro peccatis centum ducat uxores, parumst.

Lesb.

At iam posthac temperabo.

Charm.
Dicis, si facies modo.

Lys.

Numquid causaest quin uxorem cras domum ducam?

Charm.
optimumst. Licet.

65tu in perendinum paratus sis ut ducas.

Omnes
Plaudite.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (69 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: