previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Stasimvs

Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum,

ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.

adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo.

cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent,

5si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere.

ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio

condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem?

recipe te et recurre petere re recenti.

Charm.
Huic, quisquis est,

gurguliost exercitór: is hunc hóminem cursuram docet.

Stas.

10Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis

memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus

ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus?

Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus,

oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae:

15inter eosne homines condalium te redipisci postulas?

quorum eorum únus surrupuit currenti cursori solum.

Ch.

Ita me di ament, graphicum furem.

S.
Quid ego quod periit petam?

nisi etiam laborem ad damnum ápponam epithecam insuper.

quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam,

20recipe te ad erum.

Charm.
Non fugitivost hic homo, commeminit domi.

Stas.

Vtinam veteres hominum mores, veteres parsimoniae

potius in maiore honore hic essent quam mores mali.

Charm.

Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui.

vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias.

Stas.

25Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet:

ambitio iam more sanctast, liberast a legibus;

scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam:

petere honorem pro flagitio more fit.

Charm.
Morem improbum.

Stas.

Strenuiores praeterire more fit.

Charm.
Nequam quidem.

Stas.

30Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam,

magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.

eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis,

ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.

Charm.

Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens

35et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.

Stas.

Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt,

mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.

Charm.

Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari.

S.

Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus

40univorsis est advorsum atque omni populo male facit:

male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem,

qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant.

hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum.

si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum:

45quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo.

si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:

vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris.

Ch.

Meus est hic quidem Stasimus servos.

S.
Nam ego talentum mutuom

quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi.

50sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis

potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram.

eo domum.

Ch.
Heus tu, asta ilico. audi.

S.
Heús tu, non sto.

Ch.
Te volo.

St.

Quid si ego me te velle nolo?

Ch.
Aha nimium, Stasime, saeviter.

S.

Emere meliust cui imperes.

Ch.
Pol ego emi atque argentum dedi;

55sed si non dicto audiens est, quid ago?

Stas.
Da magnum malum.

Charm.

Bene mones, ita facere certumst.

Stas.
Nisi quidem es obnoxius.

Charm.

Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes.

Stas.

Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis?

Charm.

Quia boni malique in ea re pars tibi est.

Stas.
Partem alteram

60tibi permitto; illam alteram ápud me, quod bonist, apponito.

Charm.

eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides.

Stas.

Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi?

Charm.

Ipsus homo optumus.

Stas.
Mare terra caelum, di vestram fidem,

satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est,

65certe is est, is est profecto. o ere exoptatissime,

salve.

Ch.
Salve, Stasime.

S.
Salvom te

Ch.
Scio et credo tibi.

sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei,

quos reliqui hic filium atque filiam?

Stas.
Vivont, valent.

Ch.

Nempe uterque?

S.
Vterque.

Ch.
Di me salvom et servatum volunt.

70cetera intus otiose percontabor quae volo.

eamus intro, sequere.

S.
Quo tu agis?

Ch.
Quonam nisi domum?

Stas.

Hicine nos habitare censes?

Charm.
Vbinam ego alibi censeam?

S.

Iam

Ch.
Quid iam?

S.
Non sunt nostrae aedis istae.

Ch.
Quid ego ex te audio?

Stas.

Vendidit tuos natus aedis.

Charm.
Perii.

Stas.
Praesentariis

75argenti minis numeratis

Ch.
Quot?

S.
Quadraginta.

Ch.
Occidi.

quis eas emit?

Stas.
Callicles, cui tuam rem commendaveras;

is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras.

Charm.

Vbi nunc filius meus habitat?

Stas.
Hic in hoc posticulo.

Charm.

Male disperii.

Stas.
Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore.

Charm.

80Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma

vectus, capitali periclo per praedones plurimos

me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser,

propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus.

adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me.

Stas.
Visne aquam

85tibi petam?

Ch.
Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (164 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: