This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Lesbonicvs
Minus quíndecim dies sunt, quom pro hisce aedibus
minas quadraginta accepisti a Callicle.
estne hoc quod dico, Stasime?
Stasimvs
Quom considero,
meminisse videor fieri.
Lesb.
Quid factumst eo?
Stas.
5Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis,
piscator, pistor apstulit, lanii, coqui,
holitores, myropolae, aucupes: confit cito;
non hercle minus divorse distrahitur cito,
quam si tu obicias formicis papaverem.
Lesb.
10Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis.
Stas.
Quid quod dedisti scortis?
Lesb.
Ibidem una traho.
Stas.
Quid quod égo defrudavi?
Lesb.
Em, istaec ratio maxumast.
Stas.
Non tibi illud apparere, si sumas, potest;
nisi tu immortale rere esse argentum tibi.
Phil.
15Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit,
postquam comedit rem, post rationem putat.
Lesb.
Nequaquam argenti ratio comparet tamen.
Stas.
Ratio quidem hercle apparet: argentum οἴχεται.
minas quadraginta accepisti a Callicle,
20et ille aédis mancipio abs te accepit?
Lesb.
Admodum.
Phil.
Pol opino adfinis noster aedis vendidit;
pater quom peregre veniet, in portast locus,
nisi forte in ventrem filio conrepserit.
Stas.
Trapezítae mille drachumarúm Olympico,
25quas de ratione dehibuisti, redditae?
Lesb.
Nempe quás spopondi.
Stas.
Immó ‘quas dependi’ inquito
†qua sponsione pronuper tu exactus es
pro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem.
L.
Factum.
S.
Vt quidem illud perierit.
L.
Factum id quoque est.
30nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst.
Stas.
Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet.
Phil.
Tempust adeundi.
Lesb.
Éstne hic Philto qui advenit?
is herclest ipsus.
Stas.
Edepol né ego istum velim
meum fíeri servom cum suo peculio.
Phil.
35Erum atque servom plurumum Philto iubet
salvere, Lesbonicum et Stasimum.
Lesb.
Di duint
tibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius?
Phil.
Bene volt tibi.
Lesb.
Edepol mutuom mecum facit.
Stas.
Nequam illud verbumst ‘bene volt’, nisi qui bene facit.
40ego quoque volo esse liber: nequiquam volo;
hic postulet frugi esse: nugas postulet.
Phil.
Meus gnátus me ad te misit, inter te atque nos
adfinitatem ut conciliarem et gratiam.
tuam vólt sororem ducere uxorem; et mihi
45sententia eademst et volo.
Lesb.
Hau nosco tuom:
bonis tuis rebus meas res inrides malas.
Phil.
Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter,
neque te derisum advenio neque dignum puto.
verum hoc quod dixi: meus me oravit filius,
50ut tuam sororem poscerem uxorem sibi.
Lesb.
Mearúm me rerum novisse aequomst ordinem.
cum vostra nostra non est aequa factio.
adfinitatem vobis aliam quaerite.
Stas.
Satin tu es sanus mentis aut animi tui,
55qui condicionem hanc repudies? nam illum tibi
ferentárium esse amicum inventum intellego.
Lesb.
Abin hínc dierecte?
Stas.
Si hercle ire occipiam, votes.
Lesb.
Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi.
Phil.
Benigniorem, Lesbonice, te mihi,
60quam nunc experior esse, confido fore;
nam et stulte facere et stulte fabularier,
utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst.
Stas.
Verum hercle hic dicit.
Lesb.
Oculum ego ecfodiam tibi,
si verbum addideris.
Stas.
Hercle qui dicam tamen;
65nam si sic non licebit, luscus dixero.
Phil.
Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles
vostras cum nostris factiones atque opes?
Lesb.
Dico.
Phil.
Quid? nunc si in aedem ad cenam veneris
atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit
70(adposita cena sit, popularem quam vocant),
si illi congestae sint epulae a cluentibus:
si quid tibi placeat quod illi congestum siet,
edisne an incenatus cum opulento accubes?
Lesb.
Edim, nisi si ille votet.
Stas.
At pol ego etsi votet
75edim, atque ambabus malis expletis vorem,
et quod illi placeat praeripiam potissimum,
neque illí concedam quicquam de vita mea.
verecundari neminem ápud mensam decet,
nam ibi de divinis atque humanis cernitur.
Phil.
80Rem fabulare.
Stas.
Non tibi dicam dolo:
decedam ego illi de via, de semita,
de honore populi; verum quod ad ventrem attinet,
non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit.
cena hac annona est sine sacris hereditas.
Phil.
85Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites,
id optumum esse, tute uti sis optumus;
si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus.
nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto,
dare atque accipere, Lesbonice, te volo.
90di divites sunt, deos decent opulentiae
et factiones, verum nos homunculi,
satillum animai qui quom extemplo emisimus,
aequo mendicus atque ille opulentissimus
censetur censu ad Acheruntem mortuos.
Stas.
95Mirum quin tu illo tecum divitias feras.
ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet.
Phil.
Nunc ut scias hic factiones atque opes
non esse neque nos tuam neglegere gratiam,
sine dote posco tuam sororem filio.
100quae res bene vortat—habeon pactam? quid taces?
Stas.
Pro di immortales, condicionem quoius modi.
Phil.
Quin fabulare ‘di bene vortant, spondeo’?
Stas.
Eheú ubi usus nil erat dícto, spondeo
dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere.
Lesb.
105Quom adfinitate vostra me arbitramini
dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam.
sed si haec res graviter cecidit stultitia mea,
Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo
dotem sorori; nam is de divitiis meis
110solus superfit praeter vitam relicuos.
Phil.
Profecto dotem nil moror.
Lesb.
Certumst dare.
Stas.
Nostramne, ere, vis nutricem, quae nos educat,
abalienare a nobis? cave sis feceris.
quid edemus nosmet postea?
Lesb.
Etiam tu taces?
115tibi ego rationem reddam?
Stas.
Plane periimus,
nisi quid ego comminiscor. Philto, te volo.
P.
Si quid vis, Stasime.
S.
Huc cóncede aliquantum.
P.
Licet.
Stas.
Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciat
neve alius quisquam.
Phil.
Crede audacter quidlubet.
Stas.
120Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum
tuom síris umquam fieri neque gnati tui.
ei rei argumenta dicam.
Phil.
Audire edepol lubet.
Stas.
Primum omnium olim terra cum proscinditur,
in quinto quoque sulco moriuntur boves.
Phil.
125Apage, Acheruntis ostium in vostrost agro.
Stas.
Tum vinum prius quam coctumst pendet putidum.
Lesb.
Consuadet homini, credo. etsi scelestus est,
at mi infidelis non est.
Stas.
Audi cetera.
post id, frumenti quom alibi messis maximast,
130tribus tántis illi minus redit quam opseveris.
Phil.
Em istic oportet opseri mores malos,
si in opserendo possint interfieri.
Stas.
Neque umquam quisquamst, quoius ille ager fuit,
quin pessume ei res vorterit: quoium fuit,
135alii exulatum abierunt, alii emortui,
alii se suspendere. em nunc hic quoius est,
ut ad incitas redactust.
Phil.
Apage a me istum agrum.
Stas.
Magis apage dicas, si omnia ex me audiveris.
nam fulguritae sunt alternae árbores;
140sues moriuntur angina acerrume;
oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.
tum autem Surorum, genus quod patientissumumst
hominum, nemo extat qui ibi sex menses vixerit:
ita cuncti solstitiali morbo decidunt.
Phil.
145Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans genus
multo Surorum iam antidit patientia.
sed istést ager profecto, ut te audivi loqui,
malos in quem omnes publice mitti decet,
sicut fortunatorum memorant insulas,
150quo cuncti qui aetatem egerint caste suam
conveniant; contra istoc detrudi maleficos
aequom videtur, qui quidem istius sit modi.
Stas.
Hospitium est calamitatis: quid verbis opust?
quamvis malam rem quaeras, illic reperias.
Phil.
155At tu hercle et illi et alibi.
Stas.
Cave sis dixeris
me tibi dixisse hoc.
Phil.
Dixisti arcano satis.
Stas.
Quin hic quidem cúpit illum ab se abalienarier,
si quem reperire possit cui os sublinat.
Phil.
Meus quídem hercle numquam fiet.
Stas.
Si sapies quidem.
160lepide hercle dé agro ego hunc senem deterrui;
nam qui vivamus nihil est, si illum amiserit.
Phil.
Redeo ad te, Lesbonice.
Lesb.
Dic sodes mihi,
quid hic est locutus tecum?
Phil.
Quid censes? homost:
volt fieri liber, verum quod det non habet.
Lesb.
165Et ego esse locuples, verum nequiquam volo.
Stas.
Licitumst, si velles; nunc, quom nihil est, non licet.
Lesb.
Quid tecum, Stasime?
Stas.
De istoc quod dixti modo:
si ante voluisses, esses; nunc sero cupis.
Phil.
De dote mecum convenire nil potest:
170quid tibi lubet tute agito cum nato meo.
nunc tuam sororem filio posco meo.
quae res bene vortat. quid nunc? etiam consulis?
Lesb.
Quid istíc? quando ita vis: di bene vortant. spondeo.
Stas.
Numquam edepol quoiquam tam expectatus filius
175natus quam illuc est spondeo natum mihi.
di fortunabunt vostra consilia.
Phil.
Ita volo.
Lesb.
Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem,
dic hoc negoti quo modo actumst.
Stas.
Ibitur.
Lesb.
Et gratulator meae sorori.
Stas.
Scilicet.
Phil.
180I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis
dies cónstituatur; eadem haec confirmabimus.—
Lesb.
Tu ístuc cura quod iussi. ego iam hic ero.—
dic Callicli, me ut convenat.
Stas.
Quin tu i modo.
Lesb.
De dote ut videat quid opus sit facto.
Stas.
I modo.
Lesb.
185Nam certumst sine dote haud dare.
Stas.
Quin tu i modo.
Lesb.
Neque enim illi damno umquam esse patiar
Stas.
Abi modo.
Lesb.
Meam néglegentiam.
Stas.
I modo.
Lesb.
Nullo modo
aequom videtur quin quod peccarim
Stas.
I modo.
Lesb.
Potissimum mi id obsit.
Stas.
I modo.
Lesb.
O pater,
190enumquam aspiciam te?—
Stas.
I modo, i modo, i modo.
tandem impetravi abiret. di vestram fidem,
edepol re gesta pessume gestam probe,
si quidem ager nobis salvos est; etsi admodum
in ambiguo est etiam nunc quid ea re fuat.
195sed id si alienatur, actumst de collo meo,
gestandust peregre clupeus, galea, sarcina:
effugiet ex urbe, ubi erunt factae nuptiae,
ibít istac, aliquo, in maximam malam crucem,
latrocinatum, aut in Asiam aut in Ciliciam.
200ibo huc quo mi imperatumst, etsi odi hanc domum,
postquam exturbavit hic nós ex nostris aedibus.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.