previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Philto

Quo illíc homo foras se pénetravit ex

aedíbus?

Lys.
Pater, adsum, imperá quidvis,

neque tíbi ero in mora neque látebrose

me abs tuó conspectu occúltabo.

Ph.

5Féceris pár tuis ceteris fáctis,

patrém tuom si pércoles per pietatem.

nólo ego cum ímprobis viris, gnáte mi,

neque ín via, neque ín foro necúllum sermonem éxsequi

nóvi ego hoc saeculum móribus quíbus siet:

10malús bonum malum ésse volt, ut sít sui similis;

turbánt, miscent morés mali: rapáx avarus ínvidus

sacrúm profanum, públicum privátum habent, hiúlca gens.

haec égo doleo, haec súnt quae me excruciánt, haec dies

noctésque tibi canto út caveas.

15quod mánu non queunt tangére tantum fas hábent quo manus abstíneant,

cetéra: rape trahe, fuge látelacrumas

haec míhi quom video elíciunt,

quia ego ád hoc genus hominum dúravi.

quin príus me ad plures pénetravi?

20nam hi móres maiorúm laudant, eosdém lutitant quos cónlaudant.

hisce égo de artibus gratiám facio, ne cólas neve imbuas íngenium.

meo módo et moribus vivito ántiquis,

quae ego tíbi praecipio, ea fácito.

nihil égo istos moror faeceós mores, turbidós, quibus boni dedécorant se.

25haec tíbi si mea imperiá capesses, multá bona in pectore cónsident.

Lys.

Sémper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia

tuis servivi servitutem imperiis et praeceptis, pater.

pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo

meum animum tibi servitutem servire aequom censui.

Phil.

30Quí homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo,

utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat,

an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint:

si animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi;

si ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet.

35tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas.

nimio satiust, ut opust ita ésse, quam ut animo lubet:

qui animum vincunt, quam quos animus, semper probiores cluent.

Lys.

Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae;

ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum

40neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri

neu tibi aegritudinem, pater, párerem, parsi sedulo:

sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.

Phil.

Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi;

mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime.

45is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae;

qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae:

qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.

bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant.

Lys.

Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo

50ego me abs te exorare.

Phil.
Quid id est? dare iam veniam gestio.

Lys.

Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo,

minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater,

bene volo ego illi facere, si tu non nevis.

Phil.
Nempe tuo?

Lys.

De meo: nam quod tuomst meumst, ómne meumst autem tuom.

Phil.

55Quid is? egetne?

Lys.
Eget.

Phil.
Habuitne rem?

Lys.
Habuit.

Phil.
Quí eam perdidit?

publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?

mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit?

L.

Nihil istorum.

P.
Quid igitur?

L.
Per comitatem edepol, pater;

praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit.

Phil.

60Edepol hominem praemandatum ferme familiariter,

qui quidem núsquam per virtutem rem confregit, atque eget;

nil moror eum tíbi esse amicum cum eius modi virtutibus.

Lys.

Quia sine omni malitiast, tolerare eius égestatem volo.

Phil.

De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat;

65nam et illud quod dat perdit ét illi prodit vitam ad miseriam.

non eo haec díco, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens:

sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi,

ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.

Lys.

Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet.

Phil.

70Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris.

Lys.

Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua

multa bóna bene parta habemus, bene si amico feceris

ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris.

Phil.

De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus?

Lys.

75Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet?

quod habes habeas et illúc quod non habes habeas, malum,

quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.”

Phil.

Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi,

is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom.

Lys.

80Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater,

et aliis qui comitati simus benevolentibus.

Phil.

Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis.

cuí egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri.

Lys.

Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio,

85qui illic habitat.

Phil.
Quin comedit quod fuit, quod non fuit?

Lys.

Ne opprobra, pater; múlta eveniunt homini quae volt, quae nevolt.

Phil.

Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine.

nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi:

eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust.

Lys.

90Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum

vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust.

Phil.

Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia;

sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust.

agedum eloquere, quid dare illi nunc vis?

Lys.
Nil quicquam, pater;

95tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi.

Phil.

An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis?

L.

Eo, pater.

P.
Pol ego istam volo me rationem edoceas.

L.
Licet.

scin tu illum quo genere natus sit?

Phil.
Scio, adprime probo.

Lys.

Soror illi est adulta virgo grandis: eam cupio, pater,

100ducere uxorem sine dote.

Phil.
Sine dote uxorem?

Lys.
Ita;

tua re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam,

neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier.

Phil.

Egone indotatam te uxorem ut patiar?

Lys.
Patiundumst, pater;

et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae.

Phil.

105Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui,

historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet;

verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum

video adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico:

tibi permitto; posce, duce.

Lys.
Di te servassint mihi.

110sed adde ad istam gratiam unum.

P.
Quid id est autem unum?

L.
Eloquar.

tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas.

Phil.
Eccere.

Lys.

Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris.

gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea.

Phil.

Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium.

115dabitur opera.

Lys.
Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet;

Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (159 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: