next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Psevdolvs

Si ex te tacente fieri possem certior,

ere, quae miseriae te tam misere macerent,

duorúm labori ego hominum parsissem lubens,

mei te rogandi et tis respondendi mihi;

5nunc quoniam id fieri non potest, necessitas

me subigit ut te rogitem. responde mihi:

quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies

gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis,

neque tui participem consili quemquam facis?

10eloquere, ut quod ego nescio id tecum sciam.

Calidorvs

Misere miser sum, Pseudole.

Ps.
Id te Iuppiter

prohibessit.

Cal.
Nihil hoc Iovis ad iudicium attinet:

sub Veneris regno vapulo, non sub Iovis.

Ps.

Licet me id scire quid sit? nam tu me antidhac

15supremum habuisti comitem consiliis tuis.

Cal.

Idem animus nunc est.

Ps.
Face me certum quid tibist;

iuvabo aut aut opera aut consilio bono.

Cal.

Cape has tabellas, tute hinc narrato tibi

quae me miseria et cura contabefacit.

Ps.

20Mos tibi geretur. sed quid hoc, quaeso?

Cal.
Quid est?

Ps.

Vt opinor, quaerunt litterae hae sibi liberos:

alia aliam scandit.

Cal.
Ludis iam ludo tuo?

Ps.

Has quidem pol credo nisi Sibulla legerit,

interpretari álium posse neminem.

Cal.

25Cur inclementer dicis lepidis litteris

lepidis tabellis lepida conscriptis manu?

Ps.

An, opsecro hercle, habent quas gallinae manus?

nam has quidem gallina scripsit.

Cal.
Odiosus mihi es.

lege vel tabellas redde.

Ps.
Immo enim pellegam.

30advortito animum.

Cal.
Non adest.

Ps.
At tu cita.

Cal.

Immo ego tacebo, tu istinc ex cera cita;

nam istic meus animus nunc est, non in pectore.

Ps.

Tuam amicam video, Calidore.

Cal.
Vbi ea est, opsecro?

Ps.

Eccam in tabellis porrectam: in cera cubat.

Cal.

35At te di deaeque quantumst

Ps.
Servassint quidem.

Cal.

Quasi solstitialis herba paulisper fui:

repente exortus sum, repentino occidi.

Ps.

Tace, dúm tabellas pellego.

Cal.
Ergo quin legis?

Ps.

Phoenicium Calidoro amatori suo

40per ceram et lignum litterasque interpretes

salutem mittit et salutem abs te expetit,

lacrumans titubanti ánimo, corde et pectore.”

Cal.

Perii, salutem nusquam invenio, Pseudole,

quam illi remittam.

Ps.
Quam salutem?

Cal.
Argenteam.

Ps.

45Pro lignean salute vis argenteam

remittere illi? vide sis quam tu rem geras.

Cal.

Recita modo: ex tabellis iam faxo scies

quam subito argento mi usus invento siet.

Ps.

Leno me peregre militi Macedonio

50minis viginti vendidit, voluptas mea;

et prius quam hinc abiit, quindecim miles minas

dederat; nunc unae quinque remorantur minae.

ea caúsa miles hic reliquit symbolum,

expressam in cera ex anulo suam imaginem,

55ut qui huc adferret eius similem symbolum,

cum eo simul me mitteret. ei rei dies

haec praestituta est, proxuma Dionysia.”

cras ea quidem sunt.

Cal.
Prope adest exitium mihi,

nisi quid mihi in te est auxili.

Ps.
Sine pellegam.

Cal.

60Sino, nám mihi videor cúm ea fabularier;

lege: dulce amarumque una nunc misces mihi.

Ps.

Nunc nostri amores mores consuetudines,

iocus lúdus sermo suavisaviatio

compressiones artae amantum corporum,

65teneris labellis molles morsiunculae,

nostrorum órgiorumiunculae

papillarum horridularum oppressiunculae,

harunc voluptátum mi omnium atque itidem tibi

distractio discidium vastities venit,

70nisi quae mihi in test aut tibist in me salus.

haec quaé ego scivi ut scires curavi omnia;

nunc ego te experiar quid ames, quid simules. vale.”

Cal.

Est misere scriptum, Pseudole.

Ps.
O, miserrime.

Cal.

Quin fles?

Ps.
Pumiceos oculos habeo: non queo

75lacrumam exorare ut expuant unam modo.

Cal.

Quid ita?

Ps.
Genus nostrum semper siccoculum fuit.

Cal.

Nilne adiuvare me audes?

Ps.
Quid faciam tibi?

Cal.

Eheú.

Ps.
Eheu? id quidem hercle ne parsis: dabo.

Cal.

Miser sum, argentum nusquam invenio mutuom.

Ps.

80Eheu.

Cal.
Neque intus nummus ullus est.

Ps.
Eheu.

Cal.

Ille abducturus est mulierem cras.

Ps.
Eheu.

Cal.

Istocine pacto me adiuvas?

Ps.
Do id quod mihi est;

nam is mihi thensaurus iugis in nostra est domo.

Cal.

Actum est de me hodie. sed potes nunc mutuam

85drachumam dare unam mihi, quam cras reddam tibi?

Ps.

Vix hercle, opinor, si me opponam pignori.

sed quid ea drachuma facere vis?

Cal.
Restim volo

mihi émere.

Ps.
Quam ob rem?

Cal.
Qui me faciam pensilem.

certum est mihi ante tenebras tenebras persequi.

Ps.

90Quis mi igitur drachumam reddet, si dedero tibi?

an tu te ea caúsa vis sciens suspendere

ut me defraudes, drachumam si dederim tibi?

Cal.

Profecto nullo pacto possum vivere,

si illa a me abalienatur atque abducitur.

Ps.

95Quid fles, cucule? vives.

Cal.
Quid ego ni fleam,

quoi nec paratus nummus argenti siet

neque libellai spes sit usquam gentium?

Ps.

Vt litterarum ego harum sermonem audio,

nisi tu illi lacrumis fleveris argenteis,

100quod tu istis lacrumis te probare postulas,

non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras.

verum ego te amantem, ne pave, non deseram.

spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea

tibi inventurum esse auxilium argentarium.

105atque id futurum unde unde dicam nescio,

nisi quia futurum est: ita supercilium salit.

Cal.

Vtinam quae dicis dictis facta suppetant.

Ps.

Scis tu quidem hercle, mea si commovi sacra,

quo pacto et quantas soleam turbellas dare.

Cal.

110In te nunc omnes spes sunt aetati meae.

Ps.

Satin est, si hanc hodie mulierem efficio tibi

tua ut sit, aut si tibi do viginti minas?

Cal.

Satis, futurumst.

Ps.
Roga me viginti minas,

ut me effecturum tibi quod promisi scias.

115roga, opsecro hercle. gestio promittere.

Cal.

Dabisne argenti mi hodie viginti minas?

Ps.

Dabo. molestus nunciam ne sis mihi.

atque hoc, ne dictum tibi neges, dico prius:

si neminem alium potero, tuom tangam patrem.

Cal.

120Di te mihi semper servent. verum, si potest,

pietatis causavel etiam matrem quoque.

Ps.

De istac re in oculum utrumvis conquiescito.

Cal.

Oculum anne in aurem?

Ps.
At hoc pervolgatumst minus.

nunc, ne quis dictum sibi neget, dico omnibus

125pube praesenti in contione: omni poplo,

omnibus amicis notisque edico meis,

in hunc diem a me ut caveant, ne credant mihi.

Cal.

St, táce opsecro hércle.

Ps.
Quid negoti est?

Cal.
Ostium

lenonis crepuit.

Ps.
Crura mavellem modo.

Cal.

130Atque ipse egreditur intus, periuri caput.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (141 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: