previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Pal.

Quid modi flendó quaeso hodie fácies?

Philocomasivm
Quid ego fleam?

ubi pulcherrume egi aetatem, ábeo.

Pal.
Em hominem tibi,

qui a matre et sorore venit.

Phil.
Video.

Pyrg.
Audin, Palaestrio?

Pal.

Quid vis?

Pyrg.
Quin tu iubes ecferri ómnia quae isti dedi?

Plevs.

5Philocomasium, salve.

Phil.
Et tu salve.

Plevs.
Materque et soror

tibi salutem me iusserunt dicere.

Phil.
Salvae sient.

Plevs.

Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent;

nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul.

Phil.

Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam.

Plevs.
Sapis.

Pyrg.

10Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret.

Phil.

Istuc crucior, a viro me tali abalienarier,

nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis;

et quia tecum eram, propterea ánimo eram ferocior:

eam nobilitatem amittendam video.

Pyrg.
Ne fle.

Phil.
Non queo,

15quom te video.

Pyrg.
Habe bonum animum.

Phil.
Scio ego quid doleat mihi.

Pal.

Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, híc eras,

si forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom,

quóm ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.

Phil.

Obsecro licet complecti prius quam proficisco?

Pyrg.
Licet.

Phil.

20O mi ócule, o mi ánime.

Pal.
Obsecro, tene mulierem,

ne adfligatur.

Pyrg.
Quid istuc quaesost?

Pal.
Quia abs te abit, animo male

factum est huic repente miserae.

Pyrg.
Curre intro atque ecferto aquam.

Pal.

Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris,

quaeso, dum resipiscit.

Pyrg.
Capita inter se nimis nexa hisce habent.

25non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo.

Plevs.

Temptabam spiraret an non.

Pyrg.
Aurem admotam oportuit.

Plevs.

Si magis vís, eam omittam.

Pyrg.
Nolo, retine.

Plevs.
At ultro misero.

Pyrg.

Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.

Pal.

Etiam nunc saluto te, Lar familiaris, prius quam eo.

30conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite,

bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.

Pyrg.

Age, Palaestrio, bono animo es.

Pal.
Eheu, nequeo quin fleam,

quom abs te abeám.

Pyrg.
Fer aequo ánimo.

Pal.
Scio ego quid doleat mihi.

Phil.

Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve ...

Plevs.

35Iam resipisti? ...

Phil.
Obsecro, quem amplexa sum

hominem? perii. sumne ego apud me?

Plevs.
Ne time, voluptas mea.

Pyrg.

Quid istuc est negoti?

Pal.
Animus hanc modo hic reliquerat.

metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis.

Pyrg.

Quid id est?

Pal.
Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia,

40ne quis tibi hoc vítio vortat.

Pyrg.
Mea, non illorum dedi:

parvi ego illos fácio. agite, íte cum dis benevolentibus.

Pal.

Tua ego hoc causa dico.

Pyrg.
Credo.

Pal.
Iam vale.

Pyrg.
Et tu bene vale.

Pal.

Ite cito, iam ego adsequar vos: cúm ero pauca volo loqui. —

quamquam alios fideliores semper habuisti tibi

45quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium;

et, si íta sententia esset, tibi servire malui

multo, quám alii libertus esse.

Pyrg.
Habe bonum animum.

Pal.

Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient,

muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici.

Pyrg.

50Fac sis frugi.

Pal.
Iam non possum, amisi omnem lubidinem.

Pyrg.

I, sequere illos, ne morere.

Pal.
Bene vale.

Pyrg.
Et tu bene vale.

Pal.

Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim

(mittam nuntium ad te), ne me deseras.

Pyrg.
Non est meum.

Pal.

Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim.

55si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus.

Pyrg.

Scio et perspexi saepe.

Pal.
Verum cum antehac, hodie maxume

scies: immo hodie me tuom factum faxo post dices magis.

Pyrg.

Vix reprimor quin te manere iubeam.

Pal.
Cave istuc feceris:

dicent te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te,

60dicent servorum praeter me esse hic fidelem neminem.

nam si honeste censeam te facere posse, suadeam;

verum non potest. cave fáxis.

Pyr.
Abi iam.

Pal.
Patiar quidquid est.

Pyrg.

Bene vale igitur.

Pal.
Ire meliust strenue. —

Pyrg.
Etiam nunc vale.

ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum:

65eum fidelem mi esse invenio. cum egomet mecum cogito,

stulte feci qui hunc amisi. íbo hinc intro nunciam

ad amores meos. sed, sensi, hinc sonitum fecerunt foris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (68 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: