previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Milphidippa

Era, éccum praesto mílitem.

Acrotelevtivm
Vbi est?

Milph.
Ad laevam.

Acr.
Video.

Milph.

Aspicito limis oculis, ne ille nos se sentiat videre.

Acr.

Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri.

Milph.

Tuomst principium.

Acr.
Obsecro, tute ipsum convenisti?

5ne parce vocem, ut audiat.

Milph.
Cum ipso pol sum locuta,

placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu ut volui.

Pyrg.

Audin quae loquitur?

Pal.
Audio. quam laeta est, quia ted adiit.

Acr.

O, fortunata mulier es.

Pyrg.
Vt amari videor.

Pal.
Dignu's.

Acr.

Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse;

10per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt.

Milph.

Namque edepol vix fuit cópia adeundi atque impetrandi.

Pal.

Vt tu inclitu's apud múlieres.

Pyrg.
Patiar, quando ita Venus volt.

Acr.

Veneri pol habeo gratiam, eandémque et oro et quaeso,

ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso

15benignusque erga me ut siet, quod cupiam ne gravetur.

Milph.

Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt:

ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.

Acr.

Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust,

ne óculi eius sententiam mutent, ubi viderit me,

20atque eius elegantia meam extémplo speciem spernat.

Milph.

Non faciet, bonum animum habe. †

Pyrg.
Vt ipsa se contemnit.

Acr.

Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.

Milph.

Istuc curavi, ut opínione illius pulchrior sis.

Acr.

Si pol me nolet ducere uxórem, genua amplectar

25atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare,

consciscam letum: vivere sine illó scio me non posse.

Pyrg.

Prohibendam mortem mulieri videó. adibon?

Pal.
Minime;

nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere:

sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet

30sine: perdere istam gloriam vis, quám habes? cave sis faxis.

nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus,

tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier ut amaret.

Acr.

Eo íntro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa.

Milph.

Immo opperiamur, dum exeat aliquis.

Acr.
Durare nequeo,

35quin eam intro.

Milph.
Occlusae sunt foris.

Acr.
Exfringam.

Milph.
Sana non es.

Acr.

Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam,

per amorem si quid fecero, clementi ánimo ignoscet.

Pal.

Vt, quaeso, amore perditast tuo misera.

Pyrg.
Mutuom fit.

Pal.

Tace, ne aúdiat.

Milph.
Quid astitisti obstupida? cur non pultas?

Acr.

40Quia non est intus quem ego volo.

Milph.
Qui scis?

Acr.
Scio pol ego, olfacio;

nam odore nasum sentiat, si intus sit.

Pal.
Hariolatur.

Pyrg.

Quia amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.

Acr.

Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto.

Pyrg.

Naso pol iam haec quidem plús videt quam óculis.

Pal.
Caeca amore est.

Acr.

45Tene me óbsecro.

Mil.
Quor?

Acr.
Ne cadam.

Milph.
Quid ita?

Acr.
Quia stare nequeo,

ita animus per oculos meos meus defit.

Milph.
Militem pol

tu aspexisti.

Acr.
Ita.

Milph.
Non video. ubi est?

Acr.
Videres pol, si amares.

Milph.

Non edepol tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat.

Pal.

Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit.

Pyrg.

50Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris.

Acr.

Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere.

Pyrg.
Vt me veretur.

Pal.

Illa ad nos pergit.

Mil.
Vos volo.

Pyrg.
Et nos te.

Mil.
Vt iussisti,

eram meam eduxi foras.

Pyrg.
Video.

Milph.
Iube ergo adire.

Pyrg.

Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti.

Milph.

55Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te.

dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.

Pyrg.

Levandum morbum mulieri video.

Mil.
Vt tremit atque extimuit,

postquam te aspexit.

Pyrg.
Víri quoque armáti idem istuc faciunt,

ne tu mirere eius mulierem. sed quid illa volt me facere?

Milph.

60Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere.

Pyrg.

Egon ád illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat.

Milph.

Quin tua causa exegit virum ab .

Pyrg.
Qui id facere potuit?

Mil.

Quia aedís dotalis huius sunt.

Pyrg.
Itane?

Mil.
Ita pol.

Pyrg.
Iube domum ire.

iam ego illi ero.

Milph.
Vide sies in exspectatione,

65ne illam animi excrucies.

Pyrg.
Non ero profecto. abite.

Mil.
Abimus. —

Pyrg.

Sed quid ego video?

Pal.
Quid vides?

Pyrg.
Nescio quis eccum incedit

ornatu quidem thalassico.

Pal.
It ad nos, volt te profecto.

nauclerus hic quidem est.

Pyrg.
Videlicet accersit hanc iam.

Pal.
Credo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (59 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: