previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Pyrgopolinices

Vólup est, quod agas, si id procedit lepide atque ex sententia;

nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum,

ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret,

qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium

Palaestrio

5Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi

condicio nova et lúculenta fertur per me interpretem.

Pyrg.

Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi.

loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam.

Pal.

Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet.

10nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi.

Pyrg.

Nemo adest.

Pal.
Hunc arrabonem amoris primum a me accipe.

Pyrg.

Quid hic? unde est?

Pal.
A luculenta átque festiva femina,

quae te amat tuamque éxpetessit pulcram pulcritudinem;

eius nunc mi ánulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit.

Pyrg.

15Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast?

Pal.

Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius,

qui ingenuis satis résponsare nequeas quae cupiunt tui?

Pyrg.

Nuptan est an vidua?

Pal.
Et nupta et vidua.

Pyrg.
Quo pacto potis

nupta et vidua esse eadem?

Pal.
Quia adulescens nuptast cum sene.

Pyrg.

20Euge.

Pal.
Lepida et liberali formast.

Pyrg.
Cave mendacium.

Pal.

Ad tuam formam illa una dignast.

Pyrg.
Hercle pulchram praedicas.

sed quis east?

Pal.
Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo;

ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem.

nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam

25sibi potestatemque facias.

Pyrg.
Cupio hercle equidem, si illa volt.

Pal.

Quae cupit?

Pyrg.
Quid illá faciemus concubina, quae domist?

Pal.

Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut soror

eius huc gémina venit Ephesum et mater, accersuntque eam.

Pyrg.

Eho tu, an venit Ephesum mater eius?

Pal.
Aiunt qui sciunt.

Pyrg.

30Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras.

Pal.

Immo vin tu lepide facere?

Pyrg.
Loquere et consilium cedo.

Pal.

Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam?

Pyrg.

Cupio.

Pal.
Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum adfatimst:

iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri,

35dono habere, auferre ... abs te quo lubeat sibi.

Pyrg.

Placet ut dicis; sed ne et istam amittam et haec mutet fidem

vide modo.

Pal.
Vah delicatu's, quae te tamquam oculos amet.

Pyrg.

Venus me amat.

Pal.
St tace, aperitur foris, concede huc clanculum.

haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia,

40

Pyrg.
Quae haec celox?

Pal.
Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras.

quae anulum istunc attulit quem tibi dedi.

Pyrg.
Edepol haec quidem

bellulast.

Pal.
Pithecium haec est prae illa et spinturnicium.

viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (50 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: