previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Dorippa

Miserior mulier me nec fiet, nec fuit,

tali viro quae nupserim. heu miserae mihi.

em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro,

em quoi decem talenta dotis detuli,

5haec ut viderem, ut ferrem has contumelias.

Lys.

Perii hercle, rure iam rediit uxor mea:

vidisse credo mulierem in aedibus.

sed quae loquatur exaudire hinc non queo.

accedam propius.

Dor.
Vae miserae mi.

Lys.
Immo mihi.

Dor.

10Disperii.

Lys.
Equidem hercle oppido perii miser.

vidit. ut te omnes, Demipho, di perduint.

Dor.

Pol hoc est, ire quod rus meus vir noluit.

Lys.

Quid nunc ego faciam nisi uti ádeam atque adloquar?

iubet salvere suos vir uxorem suam.

15urbani fiunt rustici?

Dor.
Pudicius

faciunt, quam ílli qui non fiunt rustici.

Lys.

Num quid delinquont rustici?

Dor.
Ecastor minus

quam urbani, et multo minus mali quaerunt sibi.

Lys.

Quid autem urbani deliquerunt? dic mihi,

20cupio hercle scire.

Dor.
Sed tu me temptas sciens.

quoia illa mulier intust?

Lys.
Vidistine eam?

Dor.

Vidi.

Lys.
Quoia ea sit rogitas?

Dor.
Resciscam tamen.

Lys.

Vin dicam quoiast? illailla edepolvae mihi,

nescio quid dicam.

Dor.
Haeres.

Lys.
Haud vidi magis.

Dor.

25Quin dicis?

Lys.
Quin si liceat

Dor.
Dictum oportuit.

Lys.

Non possum, ita instas; urges quasi pro noxio.

Dor.

Scio, innóxiu's.

Lys.
Audacter quam vis dicito.

Dor.

Dic igitur.

Lys.
Dicam.

Dor.
At qui dicundum est tamen.

Lys.

Illastetiam vis nomen dicam?

Dor.
Nihil agis,

30manufesto teneo in noxia.

Lys.
Qua noxia?

ista quidem illa est.

Dor.
Quae illa est?

Lys.
Illa

Dor.
Iohia

Lys.

Iamsi nihil usus esset, iam non dicerem.

Dor.

Non tu scis quae sit illa?

Lys.
Immo iam scio:

de istac sum iudex captus.

Dor.
Iudex? iam scio:

35nunc tu in consilium istam advocavisti tibi.

Lys.

Immo sic: séquestro mihi datast.

Dor.
Intellego.

Lys.

Nihil hercle istius quicquam est.

Dor.
Numero purigas.

Lys.

Nimium negoti repperi. enim vero haereo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (13 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: