previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Charinvs

Súmne ego homo miser, qui nusquam bene queo quiescere?

si domi sum, foris est animus, sin foris sum, animus domist.

ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium:

ni ex oculis lacrumae defendant, iam ardeat credo caput.

5spem teneo, salutem amisi; redeat an non, nescio:

si opprimit pater quod dixit, exsulatum abiit salus;

sin sodalis quod promisit fecit, non abiit salus.

sed tamen dem si podagrosis pedibus esset Eutychus,

iam a portu rediisse potuit. id illi vitium maxumumst,

10quod nimis tardus est advorsum mei animi sententiam.

sed in est, quem currentem video? ípsus est. ibo obviam.

nunc, quod restat, ei disperii: voltus neutiquam huius placet;

tristis incédit (pectus ardet, haereo), quassat caput.

Eutyche.

Evtychvs
Eu, Charine.

Char.
Prius quam recipias anhelitum,

15uno verbo eloquere: ubi égo sum? hicine an apud mortuos?

Evt.

Neque apud mortuos neque hic es.

Char.
Salvos sum, immortalitas

mihi data est: hic emit illam, pulchre os sublevit patri.

impetrabilior qui vivat nullus est. dice, obsecro:

si neque hic neque Acherunti sum, úbi sum?

Evt.
Nusquam gentium.

Char.

20Disperii, illaec interemit me modó oratio.

Evt.

Odiosast oratio, cum rém agas longinquom loqui.

Char.

Quidquid est, ad capita rerum perveni.

Evt.
Primum omnium:

periimus.

Char.
Quin tu illud potius nuntias quod nescio?

Evt.

Mulier alienata est abs te.

Char.
Eutyché, capital facis.

Evt.

25Qui?

Char.
Quia aequalem et sodalem, liberum civem, enicas.

Evt.

Ne di sierint.

Char.
Demisisti gladium in iugulum: iam cadam.

Evt.

Quaeso hercle, animum ne desponde.

Char.
Nullust quem despondeam.

loquere porro aliam malam rem. cui est empta?

Evt.
Nescio.

iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio.

Char.
Vae mihi,

30montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis.

perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel.


Evt.
Non tibi istuc mágis dividiaest, quam mihí hodie fuit.

C.

Dic, quis emit?

E.
Nescio hercle.

C.
Em istúcinest operam dare

bonum sodalem?

Evt.
Quid me facere vis?

Char.
Idem quod me vides,

35ut pereas. quin percontatu's, hominis quae facies foret

qui illam emisset: eo si pacto posset indagarier

mulier? heu me miserum.

Evt.
Flere omitte, istuc quod nunc agis.

Evt.

Quid ego feci?

Char.
Perdidisti me et fidem mecum tuam.

Evt.

Di sciunt culpam meam istanc non esse ullam.

Char.
Eugepae,

40deos absentis testis memoras: quí ego istuc credam tibi?

Evt.

Quia tibi in manu est quod credas, ego quod dicam, id mi in manust.

Char.

De istac argutus es, ut par pari respondeas,

ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis.

promittebas te os sublinere meo patri: egomet credidi

45homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo.

Evt.

Quid ego facerem?

Char.
Quid tu faceres? men rogas? requireres,

rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia,

civisne esset an peregrinus.

Evt.
Civem esse aibant Atticum.

Char.

Vbi habitaret invenires saltem, si nomen nequis.

Evt.

50Nemo aiebat scire.

Char.
At saltem hóminis faciem exquireres.

Evt.

Feci.

Char.
Qua forma esse aiebant igitur?

Evt.
Ego dicam tibi:

canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum,

subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum.

Char.

Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali.

55numquid est quod dicas aliud de illo?

Evt.
Tantum, quod sciam.

Char.

Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum.

non possum durare, certumst exulatum hinc ire me.

sed quam capiam civitatem, cogito, potissimum:

Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum,

60Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam.

Evt.

Cur istuc coeptas consilium?

Char.
Quia enim me adflictat amor.

Evt.

Quid tu ais? quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris,

ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia,

iam inde porro aufugies, deinde item illinc, item evenerit?

65quis modus tibi exílio tandem eveniet, qui finis fugae?

quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi.

cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas?

si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes,

quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere

70adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit?

Char.

Iam dixisti?

Evt.
Dixi.

Char.
Frustra dixti. hoc mihi certissumumst.

eo domum, patrem atque matrem ut meos salutem, postea

clam patrem patria hac effugiam, aut aliquid capiam consili.—

Evt.

Vt corripuit se repente atque abiit. heu misero mihi,

75si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignavia.

certumst praeconum iubere iam quantum est conducier,

qui illam investigent, qui inveniant. post ad praetorem ilico

ibo, orabo, ut conquaestores det mi in vicis omnibus;

nam mihi nil relicti quicquam áliud iam esse intellego.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (70 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: