previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Lysimachvs

Amíce amico operam dedi: vicinus quod rogavit,

hoc emi mercimonium. mea es tu, sequere sane.

ne plora: nimis stulte facis, oculos corrumpis tales.

quin tibi quidem quod rideas magis est, quam ut lamentere.

Pasicompsa

5Amabo ecastor, mi senex, eloquere

Lys.
Exquire quidvis.

Pas.

Cur emeris me.

Lys.
Tene ego? ut quod imperetur facias,

item quod tu mihi si imperes, ego faciam.

Pas.
Facere certumst

pro copia et sapientia quae te velle arbitrabor.

Lys.

Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo.

Pas.

10Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare

nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare.

Lys.

Bona si esse vis, bene erit tibi.

Pas.
Tum pol ego perii misera.

Lys.

Qui?

Pas.
Quia illim unde huc advecta sum, malis bene esse solitumst.

Lys.

Quasi dicas nullam mulierem bonam esse.

Pas.
Haud equidem dico,

15nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam.

Lys.

Oratio edepol pluris est huius quam quanti haec emptast.

rogare hoc unum te volo.

Pas.
Roganti respondebo.

Lys.

Quid ais tu? quid nomen tibi dicam esse?

Pas.
Pasicompsae.

Lys.

Ex forma nomen inditumst. sed quid ais, Pasicompsa?

20possin tu, si usus venerit, subtemen tenue nere?

Pas.

Possum.

Lys.
Si tenue scis, scio te uberius posse nere.

Pas.

De lanificio neminem metuo, una aetate quae sit.

Lys.

Bonam hercle te et frugi arbitror, matura iaminde aetate

quom scis facere officium tuom, mulier.

Pas.
Pol docta didici.

25operam accusari non sinam meam.

Lys.
Em istaec hercle res est.

ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta,

peculiarem.

Pas.
Mi senex, tam vetulam?

Lys.
Generis graecist;

eam si curabis, perbonast, tondetur nimium scite.

Pas.

Honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo.

Lys.

30Nunc, mulier, ne tu frustra sis, mea non es, ne arbitrere.

Pas.

Dic igitur quaeso, quoia sum?

Lys.
Tuo ero redempta es rursum;

ego te redemi, ílle mecum oravit.

Pas.
Animus rediit,

si mecum servatur fides.

Lys.
Bono animo es, liberabit

ille te homo: ita edepol deperit, atque hodie primum vidit.

Pas.

35Ecastor iam bienniumst, quom mecum rem coe+pit.

nunc, quando amicum te scio esse illius, indicabo.

Lys.

Quid ais tu? iam bienniumst, quom tecum rém habet?

Pas.
Certo;

et intér nos coniuravimus, ego cum illo et ille mecum:

ego cum viro et ílle cum muliere, nisi cum illo aut ille mecum,

40neuter stupri causa caput limaret.

Lys.
Di immortales,

etiam cum uxore non cubet?

Pas.
Amabo, án maritust?

neque est neque erit.

Lys.
Nolim quidem. homo hercle periuravit.

Pas.

Nullum adulescentem plus amo.

Lys.
Puer est ille quidem, stulta.

nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt.

Pas.

45Quid, dentes?

Lys.
Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravit

ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (49 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: