Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
psalmus cantici in die sabbati [2] bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime [3] ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem [4] in decacordo psalterio cum cantico in cithara [5] quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo [6] quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae [7] vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec [8] cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi; [9] tu autem Altissimus in aeternum Domine [10] *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem [11] et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi [12] et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea [13] iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur [14] plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt [15] adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt [16] ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo