Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur [2] dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum [3] quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero [4] in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis [5] scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno [6] a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano [7] cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit [8] verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis [9] quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum [10] non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo [11] quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis [12] in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum [13] super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem [14] quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum [15] clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum [16] longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum