Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
in finem pro torcularibus psalmus David [2] Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos [3] ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem [4] quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti [5] quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum [6] minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum [7] et constituisti eum super opera manuum tuarum [8] omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi [9] volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris [10] Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra