Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
psalmus David cum esset in deserto Iudaeae [2] Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea [3] in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam [4] quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te [5] sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas [6] sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum [7] si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te [8] quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo [9] adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua [10] ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae [11] tradentur in manus gladii partes vulpium erunt [12] rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua