Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
in finem psalmus David [2] exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob [3] mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te [4] memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma [5] tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet [6] laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur [7] impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius [8] hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus [9] ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus [10] Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te