Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum [2] qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri [3] laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave [4] quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi [5] quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis [6] omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis [7] educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis [8] qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus [9] emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius [10] qui percussit gentes multas et occidit reges fortes [11] Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan [12] et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo [13] Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem [14] quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur [15] simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum [16] os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt [17] aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum [18] similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis [19] domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino [20] domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino [21] benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem