Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius [2] sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob [3] si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei [4] si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem [5] et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob [6] ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae [7] introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius [8] surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae [9] sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt [10] propter David servum tuum non avertas faciem christi tui [11] iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam [12] si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam [13] quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi [14] haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam [15] viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus [16] sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt [17] illic producam cornu David paravi lucernam christo meo [18] inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea