Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo [2] ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri [3] miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione [4] quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis