Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus [2] stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem [3] Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum [4] illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini [5] quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David [6] rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te [7] fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis [8] propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te [9] propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi