previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his quae acciderant [2] congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum [3] templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium [4] nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat [5] ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud praesidium expugnabat [6] ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel [7] et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis [8] cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans [9] tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare [10] ibant igitur prompti de caelo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum [11] leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos [12] universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit [13] et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes misit ad eos [14] promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et regem conpulsurum amicum fieri [15] annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex concessit [16] nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Iudaeorum salutem [17] Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quae per illos significabantur implerem [18] quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae res permittebat concessit [19] si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo [20] de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum [21] bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta [22] regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae fratri salutem [23] patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam [24] audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua [25] volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem [26] bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant [27] ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem [28] si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus [29] adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos [30] his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis [31] ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt [32] misi autem et Menelaum qui vos adloquatur [33] valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima [34] miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem [35] de his quae Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus [36] de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus [37] ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis [38] bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: