Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon [2] Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser [3] filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum [4] Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque [5] filii autem Phares Esrom et Hamul [6] filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque [7] filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis [8] filii Ethan Azarias [9] filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi [10] porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda [11] Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez [12] Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai [13] Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa [14] quartum Nathanahel quintum Raddai [15] sextum Asom septimum David [16] quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres [17] Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites [18] Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon [19] cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur [20] porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel [21] post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub [22] sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad [23] cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad [24] cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue [25] nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia [26] duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam [27] sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar [28] Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur [29] nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid [30] filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis [31] filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi [32] filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis [33] porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel [34] Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa [35] deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei [36] Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad [37] Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed [38] Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam [39] Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa [40] Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum [41] Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama [42] filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron [43] porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma [44] Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei [45] filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur [46] Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez [47] filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph [48] concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana [49] genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa [50] hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim [51] Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader [52] fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum [53] et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae [54] filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai [55] cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab