previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel [2] et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos [3] Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis [4] Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes [5] Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis [6] et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa [7] habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant [8] et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim [9] Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan [10] Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher [11] Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem [12] Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan [13] Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas [14] Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim [15] Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio [16] Baana filius Usi in Aser et in Balod [17] Iosaphat filius Pharue in Isachar [18] Semei filius Hela in Beniamin [19] Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra [20] Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes [21] Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius [22] erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae [23] decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium [24] ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu [25] habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis [26] et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium [27] nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo [28] hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi [29] dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris [30] et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum [31] et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum [32] locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille [33] et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus [34] et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: