Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel [2] fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee [3] et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium [4] congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha [5] dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes [6] displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum [7] dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos [8] iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi [9] nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos [10] dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem [11] et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum [12] et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum [13] filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas [14] agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis [15] sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis [16] servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo [17] greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi [18] et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa [19] noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos [20] et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis [21] et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini [22] dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam