previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu [2] et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere [3] labora sicut bonus miles Christi Iesu [4] nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit [5] nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit [6] laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere [7] intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum [8] memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum [9] in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum [10] ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti [11] fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus [12] si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos [13] si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest [14] haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium [15] sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis [16] profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem [17] et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus [18] qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem [19] sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini [20] in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam [21] si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum [22] iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro [23] stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites [24] servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem [25] cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem [26] et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: