Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres [2] anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate [3] viduas honora quae vere viduae sunt [4] si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo [5] quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die [6] nam quae in deliciis est vivens mortua est [7] et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint [8] si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior [9] vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor [10] in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est [11] adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt [12] habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt [13] simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet [14] volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia [15] iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan [16] si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat [17] qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina [18] dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua [19] adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus [20] peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant [21] testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando [22] manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi [23] noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates [24] quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur [25] similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt