Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat [2] oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem [3] non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum [4] suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate [5] si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit [6] non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli [7] oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli [8] diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes [9] habentes mysterium fidei in conscientia pura [10] et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes [11] mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus [12] diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus [13] qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu [14] haec tibi scribo sperans venire ad te cito [15] si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis [16] et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria