previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit [2] sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine [3] exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo [4] sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra [5] neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est [6] nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis [7] cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos [8] ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis [9] memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei [10] vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus [11] sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos [12] deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam [13] ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis [14] vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis [15] qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur [16] prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem [17] nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio [18] quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas [19] quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius [20] vos enim estis gloria nostra et gaudium

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: