next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis [2] et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae [3] gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo [4] qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri [5] cui est gloria in saecula saeculorum amen [6] miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium [7] quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi [8] sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit [9] sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit [10] modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem [11] notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem [12] neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi [13] audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam [14] et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum [15] cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam [16] ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini [17] neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum [18] deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim [19] alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini [20] quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior [21] deinde veni in partes Syriae et Ciliciae [22] eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo [23] tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat [24] et in me clarificabant Deum

load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: