previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos [2] an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis [3] nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia [4] saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum [5] ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum [6] sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles [7] iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini [8] sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus [9] an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri [10] neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt [11] et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri [12] omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate [13] esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori [14] Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam [15] nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit [16] an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una [17] qui autem adheret Domino unus spiritus est [18] fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat [19] an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri [20] empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: