Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin [2] non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel [3] Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam [4] sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal [5] sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt [6] si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia [7] quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt [8] sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem [9] et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis [10] obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva [11] dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur [12] quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum [13] vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo [14] si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis [15] si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis [16] quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami [17] quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es [18] noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te [19] dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar [20] bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time [21] si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat [22] vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris [23] sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos [24] nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae [25] nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret [26] et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob [27] et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum [28] secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres [29] sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei [30] sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem [31] ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur [32] conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur [33] o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius [34] quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit [35] aut quis prior dedit illi et retribuetur ei [36] quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen