This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. Tantum inter Stoicos, Serene, et ceteros sapientiam professos interesse quantum inter feminas et
mares non immerito dixerim, cum utraque turba ad
vitae societatem tantundem conferat, sed altera pars
ad obsequendum, altera imperio nata sit. Ceteri
sapientes molliter et blande, ut fere domestici et
familiares medici aegris corporibus, non qua optimum
et celerrimum est medentur sed qua licet ; Stoici
virilem ingressi viam non ut amoena ineuntibus
videatur curae habent, sed ut quam primum nos
eripiat et in illum editum verticem educat, qui adeo
extra omnem teli iactum surrexit, ut supra fortunam
emineat.
[2]
" At ardua per quae vocamur et confragosa
sunt." Quid enim ? Plano aditur excelsum ? Sed
ne tam abrupta quidem sunt quam quidam putant.
Prima tantum pars saxa rupesque habet et invii
speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus
[p. 50]
abscisa et conexa videri solent, cum aciem longinquitas fallat, deinde propius adeuntibus eadem illa,
quae in unum congesserat error oculorum, paulatim
adaperiuntur, tum illis quae praecipitia ex intervallo
apparebant redit lene fastigium.
[3]
Nuper cum incidisset mentio M. Catonis, indigne
ferebas, sicut es iniquitatis impatiens, quod Catonem
aetas sua parum intellexisset, quod supra Pompeios
et Caesares surgentem infra Vatinios posuisset, et
tibi indignum videbatur, quod illi dissuasuro legem
toga in foro esset erepta quodque a rostris usque
ad arcum Fabianum per seditiosae factionis manus
traditus voces improbas et sputa et omnis alias
insanae multitudinis contumelias pertulisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.