Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

LIBER PROTREPTICUS AD NEPOTEM

libellum, quem ad nepotulum meum, sororis tuae lilium, instar protreptici luseram, venturus ipse praemisi legendum. hoc enim malui quam ipse recitare, esset ut tibi censura liberior, quae duabus causis impediri solet: quod aures nostras audita velocius quam lecta praetereunt et quod sinceritas iudicandi praesentia recitantis oneratur, nunc tibi utrumque integrum est, quia et legenti libera mora est et iudicaturo non obstat nostri verecundia. Set heus tu, fili dulcissime, habeo quod admoneam, si qua tibi in his versiculis videbuntur (nam vereor, ut multa sint) fucatius concinnata quam verius et plus coloris quam suci habere, ipse sciens [p. 72] fluere permisi, venustula ut essent magis, quam forticula, instar virginum,

quas matres student
demissis umeris esse, vineto pectore, ut graciles sient.
nosti cetera.

Superest igitur, ut dicas: quid moraris iudicationem meam de eo, quod ipse pronuntias esse mendosum? dicam scilicet me huiusmodi versibus foris erubescere, set intra nos minus verecundari; namque ego haec annis illius magis quam meis scripsi aut fortasse et meis: δὶς παῖδες οἱ γέροντες. ad summam valeat austeritas tua: mihi eum infante ratio est.

Ad Nepotem Ausonium


Sunt etiam musis sua ludicra: mixta camenis
otia sunt, mellite nepos; nec semper acerbi
exercet pueros vox imperiosa magistri,
set requie studiique vices rata tempora servant.
5et satis est puero memori legisse libenter,
et cessare licet. Graio schola nomine dicta est,
iusta laboriferis tribuantur iit otia musis.
quo magis alternum certus succedere ludum
disce libens: longum delinitura laborem
10intervalla damus, studium puerile fatiscit,
laeta nisi austeris varientur, festa profestis.
disce libens, tetrici nec praeceptoris habenas [p. 74]
detesterc, nepos, numquam horrida forma magistri.
ille lieet tristis senio nec voce serenus
15aspera contractae minitetur iurgia frontis,
numquam inmanis erit, placida suetudine vultus
qui 1 semel inbuerit. rugas nutricis amabit,
qui refugit matrem, pappos aviasque trementes
anteferunt patribus seri, nova cura, nepotes.
20sic neque Peliaden terrebat Chiron Achillem
Thessalico permixtus equo nec pinifer Atlans
Amphitryoniadem puerum, set blandus uterque
mitibus adloquiis teneros mulcebat alumnos.
tu quoque ne metuas, quamvis schola verbere multo
25increpet et truculenta senex gerat ora magister:
degeneres animos timor arguit, at tibi consta
intrepidus, nec te clamor plagaeque sonantes,
nec matutinis agitet formido sub horis.
quod sceptrum vibrat ferulae, quod multa supellex
30virgea, quod fallax scuticam praetexit aluta,
quod fervent trepido subsellia vestra tumultu,
pompa loci et vani fucatur scaena timoris.
haec olim genitorque tuus genetrixque secuti
securam placido mihi permulsere senectam.
35tu senium, quodcumque superlabentibus annis
fata dabunt, qui nomen avi geris, indole prima,
prime nepos, vel re vel spe mihi porge fruendum.
nunc ego te puerum, mox in iuvenalibus annis
iamque virum cernam, si fors ita iusserit; aut si [p. 76]
40invidia est, sperabo tamen, nec vota fatiscent,
ut patris utque mei non inmemor ardua semper
praemia musarum cupias facundus et olim
hae gradiare via, qua nos praecessimus et cui
proconsul genitor, praefectus avunculus instant.
45Perlege, quodcumque est memorabile, prima monebo.
conditor Iliados et amabilis orsa Menandri
evolvenda tibi: tu flexu et acumine vocis
innumeros numeros doctis accentibus effer
adfectusque inpone legens, distinctio sensum
50auget et ignavis dant intervalla vigorem.
Ecquando ista meae contingent dona senectae?
quando oblita mihi tot carmina totque per aevum
conexa historiae, soecos aulaeaque regum
et melicos lyricosque modos profando novabis
55obductosque seni facies puerascere sensus?
te praeeunte, nepos, modulata poemata Flacci
altisonumque iterum fas est didicisse Maronem.
tu «pioque, qui Latium lecto sermone, Terenti,
comis et adstricto pereurris pulpita socco, [p. 78]
60ad nova vix memorem diverbia coge senectam.
iam facinus, Catilina, tuum Lepidique tumultum,
ab Lepido et Catulo iam res et tempora Romae
orsus bis senos seriem conecto per annos.
iam lego civili mixtum mavorte dnellum,
65movit quod socio Sertorius exul Hibero.
Nec rudis haec avus admoneo, set mille ducendo
ingenia expertus, multos Iactantibus annis
ipse alui gremioque fovens et murmura solvens
eripui tenerum blandis nutricibus aevum,
70mox pueros molli monitu et formidine leni
pellexi, ut mites peterent per acerba profectus,
carpturi dulcem fructum radicis amarae,
idem vesticipes motu iam puberis aevi
ad mores artesque bonas fandique vigorem
75produxi, quamquam imperium cervice negarent
ferre nec insertis praeberent ora lupatis.
ardua temperics, dura experientia, rarus
eventus, longo rerum spectatus ab usu,
ut regat indocilem mitis censura iuventam,
80quae tolerata mihi, donec iam aerumna iuvaret
leniretque usu bona consuetudo laborem,
donec ad Augustae pia munera disciplinae
accirer varioque accingerer auctus honore,
aurea cum parere mihi palatia iussum,
85absistat Nemesis, ferat et fortuna iocantem: [p. 80]
praesedi imperio, dum praetextatus in ostro
et seeptro et solio praefert sibi iura magistri
maioresque putat nostros Augustus honores.
quos mox sublimi maturus protulit auctu,
90quaestor ut Augustis, patri natoque, crearer,
ut praefecturam duplicem sellamque curulem,
ut trabeam pietamque togam, mea praemia, consul
induerem fastisque meis praelatus haberer.
His ego quaesivi meritum quam grande nepoti
95consul avus lumenque tuae praclueeo vitae.
quamvis et patrio iamdudum nomine clarus,
posses ornatus, posses oneratus haberi;
accessit tamen ex nobis honor inclitus, nunc tu
effice, ne sit onus, per te ut conixus in altum
100conscendas speresque tuos te consule fasees.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: