next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[p. 281] Tantali Umbra Furia

Tantali Umbra
Quis inferorum sede ab infausta extrahit
avido fugaces ore captantem cibos,
quis male deorum Tantalo visas domos
ostendit iterum? peius inventum est siti
5arente in undis aliquid et peius fame
hiante semper? Sisyphi numquid lapis
gestandus umeris lubricus nostris venit
aut membra celeri differens cursu rota,
aut poena Tityi qui specu vasto patens
10visceribus atras pascit effossis aves
et nocte reparans quicquid amisit die
plenum recenti pabulum monstro iacet?
in quod malum transcribor? o quisquis nova
supplicia functis durus umbrarum arbiter
15disponis, addi si quid ad poenas potest
quod ipse custos carceris diri horreat,
quod maestus Acheron paveat, ad cuius metum
nos quoque tremamus, quaere: iam nostra subit
e stirpe turba quae suum vincat genus
20ac me innocentem faciat et inausa audeat.
[p. 282] regione quicquid impia cessat loci
complebonumquam stante Pelopea domo
Minos vacabit.

Fvr.
Perge, detestabilis
umbra, et penates impios furiis age.
25certetur omni scelere et alterna vice
stringatur ensis; ne sit irarum modus
pudorve, mentes caecus instiget furor,
rabies parentum duret et longum nefas
eat in nepotes; nec vacet cuiquam vetus
30odisse crimen: semper oriatur novum,
nec unum in uno, dumque punitur scelus,
crescat, superbis fratribus regna excidant
repetantque profugos; dubia violentae domus
fortuna reges inter incertos labet:
35miser ex potente fiat, ex misero potens
fluctuque regnum casus assiduo ferat,
ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus
in scelera redeant, sintque tam invisi omnibus,
quam sibi; nihil sit ira quod vetitum putet:
40fratrem expavescat frater et gnatum parens
gnatusque patrem, liberi pereant male,
peius tamen nascantur; immineat viro
infesta coniunx, bella trans pontum vehant,-
effusus omnis irriget terras cruor,
45supraque magnos gentium exultet duces
Libido victrix: impia stuprum in domo
levissimum sit facinus; et fas et fides
iusque omne pereat, non sit a vestris malis
immune caelum, cur micant stellae polo
50flammaeque .servant debitum mundo decus?
nox alia fiat, excidat caelo dies. s
misce penates, odia caedes funera
[p. 283] accerse et imple Tantalo totam domum.
ornetur altum columen et lauro fores
55laetae virescant, dignus adventu tuo
splendescat ignisThracium fiat nefas
maiore numero, dextra cur patrui vacat?
nondum Thyestes liberos deflet suos
et quando tollet? ignibus iam subditis
60spument aena, membra per partes eant
discerpta, patruos polluat sanguis focos,
epulae instruanturnon novi sceleris tibi
conviva venies, liberum dedimus diem
tuamque ad istas solvimus mensas famem:
65ieiunia exple, mixtus in Bacchum cruor
spectante te potetur; inveni dapes
quas ipse fugeressiste, quo praeceps ruis?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: