Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. hic a patre acceptam gloriam multis auxit virtutibus: fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus civitatis regendae. [2] multa huius sunt praeclare facta, sed haec maxime illustria. Olynthios et Byzantios bello subegit. Samum cepit: in quo oppido oppugnando superiore bello Athenienses mille et ducenta talenta consumpserant, id ille sine ulla publica impensa populo restituit. adversus Cotum bella gessit ab eoque mille et ducenta talenta praedae in publicum rettulit. [3] Cyzicum obsidione liberavit. Ariobarzani simul cum Agesilao auxilio profectus est, a quo cum Laco pecuniam numeratam accepisset, ille cives suos agro atque urbibus augeri maluit quam id sumere, cuius partem domum suam quisque ferre posset. itaque accepit Crithoten et Sestum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.