next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Palinvrvs

Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras

Cum istoc ornatu cumque hac pompa, Phaedrome?

Phaedromvs

Quo Venus Cupidoque imperat, suadet Amor:

si media nox est sive est prima vespera,

5si status condictus cum hoste intercedit dies,

tamen est eundum quo imperant ingratiis.

Pal.

At tandem, tandem

Phaed.
Tandem es odiosus mihi.

Pal.

Istuc quidem nec bellum est nec memorabile:

tute tibi puer es, lautus luces cereum.

Phaed.

10Egon apicularum congestum opera non feram,

ex dulci oriundum melculo dulci meo?

Pal.

Nam quo te dicam ego ire?

Phaed.
Si tu me roges,

dicam ut scias.

Pal.
Si rogitem, quid respondeas?

Phaed.

Hoc Aesculapi fanum est.

Pal.
Plus iam anno scio.

Phaed.

15Huic proxumum illud ostiumst oculissimum.

salve, valuistin?

Pal.
Ostium occlusissimum,

caruitne febris te herí vel nudiustertius

et heri cenavistine?

Phaed.
Deridesne me?

Pal.

Quid tu ergo, insane, rogitas valeatne ostium?

Phaed.

20Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum,

numquam ullum verbum muttit: cum aperitur tacet,

cum ílla noctu clanculum ad me exit, tacet.

Pal.

Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo

facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome?

25num tu pudicae cuipiam insidias locas

aut quam pudicam ésse oportet?

Phaed.
Nemini,

nec me ille sirit Iuppiter.

Pal.
Ego item volo.

ita tuom conferto amare semper, si sapis,

ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro.

30semper curato ne sis intestabilis.

Phaed.

Quid istúc est verbi?

Pal.
Caute ut incedas via:

quod amas amato testibus praesentibus.

Phaed.

Quin leno hic habitat.

Pal.
Nemo hinc prohibet nec vetat,

quin quod palam est venale, si argentum est, emas.

35nemo ire quemquam publica prohibet via;

dum ne per fundum saeptum facias semitam,

dum ted abstineas nupta, vidua, virgine,

iuventúte et pueris liberis, ama quid lubet.

Phaed.

Lenonis hae sunt aedes.

Pal.
Male istis evenat.

Phaed.

40Qui?

Pal.
Quia scelestam servitutem serviunt.

Phaed.

Obloquere.

Pal.
Fiat maxume.

Phaed.
Etiam taces?

Pal.

Nempe obloqui me iusseras.

Phaed.
At nunc veto.

sed ita uti occepi dicere: ei ancillula est.

Pal.

Nempe huic lenoni qui hic habitat?

Phaed.
Recte tenes.

Pal.

45Minus fórmidabo, ne excidat.

Phaed.
Odiosus es.

eam vólt meretricem facere. éa me deperit,

ego autem cum illa facere nolo mutuom.

Pal.

Quid ita?

Phaed.
Quia proprium facio: amo pariter simul.

Pal.

Malus clándestinus est amor, damnumst merum.

Phaed.

50Est hercle ita ut tu dicis.

Pal.
Iamne ea fert iugum?

Phaed.

Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi

si est osculando quippiam impudicior.

Pal.

Semper tu scito, flamma fumo est proxima;

fumo comburi nil potest, flamma potest.

55qui é nuce nuculeum esse volt, frangit nucem:

qui volt cubare, pandit saltum saviis.

Phaed.

At illa ést pudica neque dum cubitat cum viris.

Pal.

Credam, pudor si cuiquam lenoni siet.

Phaed.

Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost,

60subripere se ad me; ubi savium oppegit, fugit.

id eo fit, quia hic leno, hic qui aegrotus incubat

in Aesculapi fano, is me excruciat.

Pal.
Quid est?

Phaed.

Alias me poscit pro illa triginta minas,

alias talentum magnum; neque quicquam queo

65aequi bonique ab eo impetrare.

Pal.
Iniuriu's,

qui quod lenoni nulli est id ab eo petas.

Phaed.

Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum

petitum argentum a meo sodali mutuom.

quod si non affert, quo me vortam nescio.

Pal.

70Si deos salutas, dextrovorsum censeo.

Phaed.

Nunc ara Veneris haec est ante horunc fores;

me inferre Veneri vovi ieientaculum.

Pal.

Quid? tu te pones Veneri ieientaculo?

Phaed.

Me, te atque hosce omnis.

Pal.
Tum tu Venerem vomere vis.

Phaed.

75Cedo, puere, sinum.

Pal.
Quid facturu's?

Phaed.
Iam scies.

anus hic solet cubitare custos ianitrix,

nomen Leaenae est, multibiba atque merobiba.

Pal.

Quasi tu lagoenam dicas, ubi vinum Chium

solet ésse.

Phaed.
Quid opust verbis? vinosissima est;

80eaque extemplo ubi ego vino has conspersi fores,

de odore adesse me scit, aperit ilico.

Pal.

Eine hic cum vino sinus fertur?

Phaed.
Nisi nevis.

Pal.

Nolo hercle, nam istunc qui fert afflictum velim;

ego nobis afferri cénsui.

Phaed.
Quin tu taces?

85si quid super illi fuerit, id nobis sat est.

Pal.

Quisnam istic fluviust, quem non recipiat mare?

Phaed.

Sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi obsequens.

Pal.

Ita faciam.

Phaed.
Agite bibite, festivae fores;

potate, fite mihi volentes propitiae.

Pal.

90Voltisne olivas aut pulpamentum aut capparim?

Phaed.

Exsuscitate vostram huc custodem mihi.

Pal.

Profundis vinum: quae te res agitant?

Phaed.
Sine.

viden út aperiuntur aedes festivissumae?

num muttit cardo? est lepidus.

Pal.
Quin das savium?

Phaed.

95Tace, occultemus lumen et vocem.

Pal.
Licet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (104 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: