next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

PROLOGVS

Lar familiaris

Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.

ego Lar sum familiaris ex hac familia

unde exeuntem me aspexistis. hanc domum

iam multos annos est cum possideo et colo

5patri avoque iam huius qui nunc hic habet.

sed avos huius obsecrans concredidit

thensaurum aúri clam omnis: in medio foco

defodit, venerans ut id servarem sibi.

is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit),

10numquam indicare id filio voluit suo,

inopemque optavit potius eum relinquere,

quam eum thensaurum commonstraret filio;

agri reliquit ei non magnum modum,

quo cum labore magno et misere viveret.

15ubi is óbiit mortem qui mihi id aurum credidit,

coepi observare, ecqui maiorem filius

mihi honorem haberet quam eius habuisset pater.

atque ille vero minus minusque impendio

curare mínusque me impertire honoribus.

20item a me contra factum est, nam item obiit diem.

is ex se húnc reliquit qui hic nunc habitat filium

pariter moratum ut pater avosque huius fuit.

huic filia una est. ea mihi cottidie

aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat,

25dat mihi coronas. eius honoris gratia

feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio,

quo illam facilius nuptum, si vellet, daret.

nam eam compressit de summo adulescens loco.

is scit adulescens quae sit quam compresserit,

30illa illum nescit, neque compressam autem pater.

eam ego hódie faciam ut hic senex de proxumo

sibi uxórem poscat. id ea faciam gratia,

quo ille eam facilius ducat qui compresserat.

et hic qui poscet eam sibi uxorem senex,

35is adulescentis illius est avonculus,

qui illam stupravit noctu, Cereris vigiliis.

sed hic senex iam clamat intus ut solet.

anum foras extrudit, ne sit conscia.

credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: